Qui pluribus (verba)

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
Epistola Enciclica
Qui pluribus

a papa Pio IX.
über den Glauben und die Religion

9. November 1846

(Fons: Denzinger-Hünermann, Kompendium der Glaubensbekenntnisse und kirchlichen Lehrentscheidungen, in deutscher Sprache hrsg. von Peter Hünermann, Herder Verlag Freiburg 2009, S. 768-773, Nr. 2775-2786 (Mit Imprimatur, 3. Auflage; 42. Auflage des Gesamtwerkes; ISBN 978-3-451-28520-2)

Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


2775 [Noscitis christiani nominis hostes docere] commentitia esse et hominum inventa sacrosancta nostrae religionis mysteria, catholicae Ecclesiae doctrinam humanae societatis bono et commodis adversari [cf *2940], ac vel ipsum Christum et Deum eiurare non extimescant. Et quo facilius populis illudant atque incautos praesertim et imperitos decipiant et in errores secum abripiant, sibi unis prosperitatis vias notas esse comminiscuntur, sibique philosophorum nomen arrogare non dubitant, perinde quasi philosophia, quae tota in naturae veritate investiganda versatur, ea respuere debeat, quae supremus et c1ementissimus ipse totius naturae auctor Deus singulari beneficio et misericordia hominibus manifestare est dignatus, ut veram ipsi felicitatem et salutem assequantur.

2776 Hinc praepostero sane et fallacissimo argumentandi genere numquam desinunt humanae rationis vim et excellentiam appellare, extollere contra sanctissimam Christi fidem, atque audacissime blaterant, eam humanae refragari rationi [cf *2906]. Quo cene nihil dementius, nihil magis impium, nihil contra ipsam rationem magis repugnans fingi vel excogitari potest. Etsi enim fides sit supra rationern, nulla tarnen vera dissensio nullumque dissidium inter ipsas inveniri umquam potest, cum ambae ab uno eodemque immutabilis aeternaeque veritatis fonte, Deo optimo maximo, oriantur atque ita sibi mutuam opern ferant, ut recta ratio fidei veritatem demonstret, tueatur, defendat; fides vero rationem ab omnibus erroribus liberet eamque divinarum rerum cognitione mirifice illustret, confirmet atque perficiat.

2777 Neque minore certe fallacia, Venerabiles Fratres, isti divinae revelationis inimici humanum progressum summis laudibus efferentes in catholicam religionem temerario plane ac sacrilego ausu illum inducere vellent, perinde ac si ipsa religio non Dei, sed hominum opus esset aut philosophicum aliguod inventum, quod humanis modis perfici gueat [cf *2905].

In istos tarn misere delirantes percommode quidem cadit, quod Tertullianus sui temporis philosophis merito exprobrabat: "gui stoicum et platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt"[1]. Et sane cum sanctissima nostra religio non ab humana ratione fuerit inventa, sed a Deo hominibus c1ementissime pate facta, turn quisque vel facile intelligit, religionem ipsam ex eiusdem Dei loguentis auctoritate omnem suam vim acguirere neque ab humana ratio ne deduci aut perfici umquam posse.

2778 Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse locutum, ac eidern, quemadmodum sapientissime docet Apostolus, "rationabile obsequium" exhibeat [Röm 12,1]. Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo loquenti fidem esse habendam, nihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiescere firmiterque adhaerere, quae a Deo, qui nec falli nec fallere potest, revelata esse constiterit?

2779 [Motiva credibilitatis religionis christianae] Sed quam multa, quam mira, quam splendida praesto sunt argurnenta, quibus humana ratio luculentissime evinci omnino debet, divinam esse Christi religionem et "omne dogmaturn nostrorum principium radicem desuper ex caelorum Domino accepisse"[2], ac propterea nihil fide nostra certius, nihil securius, nihil sanctius ex stare, et quod firmioribus imitatur principiis.

Haec scilicet fides vitae magistra, salutis index, vitiorum omnium expultrix ac virtuturn foecunda parens et altrix, divini sui auctoris et consummatoris Christi Iesu nativitate, vita, morte, resurrectione, sapientia, prodigiis, vaticinationibus confirmata, supernae doctrinae luce undique refulgens ac coelestium divitiarum ditata thesauris, tot prophetarum praedictionibus, tot miraculorum splendore, tot martyrum constantia, tot Sanctorum gloria vel maxime c1ara et insignis, salutares proferens Christi leges, ac maiores in dies ex crudelissimis ipsis persecutionibus vires acquirens, universum orbem terra marique, a solis ortu usque ad occasum, uno Crucis vexillo pervasit, atque idolorum profligata fallacia, errorum depulsa caligine triumphatisque cuiusque generis hostibus, omnes populos, gentes, nationes, utcumque immanitate barbaras ac indole, moribus, legibus, institutis diversas, divinae cognitionis lumine illustravit, atque suavissimo ipsius Christi iugo subiecit, annuntians omnibus pacem, annuntians bona [cf Is 52,7]. Quae certe omnia tanto divinae sapientiae ac potentiae fulgore undique collucent, ut cuiusque mens et cogitatio vel facile intelligat, christianam fidem Dei opus esse.

2780 [Obligatio credendi] Itaque humana ratio ex splendidissimis hisce aeque ac firmissimis argumentis clare aperteque cognoscens, Deum eiusdem fidei auctorem exsistere, ulterius progredi nequit, sed quavis difficultate ac dubitatione penitus abiecta atque remota, omne eidern fidei obsequium praebeat oportet; cum pro certo habeat, a Deo traditum esse, quidquid fides ipsa hominibus credendum et agendum proponit.

2781 Atque hinc plane apparet, in quanto errore illi etiam versentur, qui ratione abutentes ac Dei eloquia tamquam humanum opus existimantes, proprio arbitrio illa explicare, interpretari temere audent, cum Deus ipse vivam constituerit auctoritatem, quae verum legitimumque caelestis suae revelationis sensum doceret, constabiliret omnesque controversias in rebus fidei et morum infallibili iudicio dirimeret, ne fideles circumferantur omni vento doctrinae in nequitia hominum ad circumventionem erroris [cf Eph 4,14].

Quae quidem viva et infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum, totius Ecclesiae caput, principem et pastorern, cuius fidem numquam defecturam promisit, aedificata suos legitimos semper habet Pontifices sine intermissione ab ipso Petro ducentes originem, in eius cathedra collocatos et eiusdem etiam doctrinae, dignitatis, honoris ac potestatis heredes et vindices.

Et quoniam ubi Petrus, ibi Ecciesia[3], ac Petrus per Romanum Pontificem loquitur et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet ac praestat quaerentibus fidei veritatem, idcirco divina eloquia eo plane sensu sunt accipienda, quem tenuit ac tenet haec Romana beatissimi Petri cathedra, quae, omnium Ecciesiarum mater et magistra [*1616], fidem a Christo Domino traditam, integram inviolatamque semper servavit eamque fideles edocuit, omnibus ostendens salutis semitam et incorruptae veritatis doctrinam.

2782 Iam vero probe noscitis, Venerabiles Fratres, alia errorum monstra et frau des, quibus huius saeculi filii catholicam religionem et divinam Ecciesiae auctoritatem eiusque leges accerrime oppugnare et tum sacrae tum civilis potestatis iura conculcare conantur ...

2783 Huc spectant.... clandestinae illae sectae e tenebris ad rei tum sacrae tum publicae exitium et vastitatem emersae atque a Romanis Pontificibus decessoribus Nostris iterato anathemate damnatae suis Apostolicis Litteris[4] , quas Nos Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine confirmamus ....

2784 Hoc volunt vaferrimae biblicae societates, quae veterem haereticorum artem renovantes divinarum scripturarum libros contra ss. Ecciesiae regulas vulgaribus quibusque linguis translatos ac perversis saepe explicationibus interpretatos cuiusque generis hominibus etiam rudioribus gratuito impertiri, obtrudere non cessant, ut divina traditione, Patrum doctrina et catholicae Ecclesiae auctoritate reiecta, omnes eloquia Domini privato suo iudicio interpretentur eorumque sensum pervertant atque ita in maximos elabantur errores. Quas societates ... Gregorius XVI ... reprobavit[5], et nos pariter damnatas esse volumus.

2785 Huc spectat horrendum ac vel ipsi naturali rationis lumini maxime repugnans de cuiuslibet religionis indifferentia systema (Indifferentismus), quo isti veteratores, omni virtutis et vitii, veritatis et erroris, honestatis et turpitudinis sublato discrimine, homines in cuiusvis religionis cultu aeternam salute m assequi posse comminiscuntur ... ,

2786 huc infanda ac vel ipsi naturali iuri maxime adversa de communismo, uti vocant, doctrina, qua semel admissa omnium iura, res, proprietates ac vel ipsa humana societas funditus everterentur[6].

Notae

  1. Tertullian, De praescriplione haereticorum 7, 11 (R.F. Refoule: CpChL 1 [1954] 19336f / CSEL 70,1037f / PL 2 [1879] 23f).
  2. Johannes Chrysostomus, Interpretatio in lsaiam 1, n. 1 (l Dumortier: SouChr 304 [1983]46 66-68/ PG 56,140).
  3. Ambrosius von Mailand, [n Psalmos 40, n. 30 (CSEL 64,250 19 / PL 14 [1866] 1134B).
  4. Clemens XII., Konstitution "In eminenti apostolatus specula", 28. April 1738 (vgl. *2511-2513); Benedikt XIV., Konstitution "Providas Romanorum", 18. Mai 1751; Pius VII., "Ecclesiam a Jesu", 13. Sept. 1821; Leo XII., Konstitution "Quo graviora", 13. März 1825.
  5. Gregor XVI. Enzyklika "Inter praecipuas", 8. Mai 1844
  6. Dies ist die erste Erwähnung des Kommunismus in päpstlichen Dokumenten
Meine Werkzeuge