Ad sacra limina (verba)

Aus kathPedia
Version vom 14. Mai 2018, 19:33 Uhr von Lambert (Diskussion | Beiträge) (Korrekturen)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springenZur Suche springen
Decretum
Ad sacra limina

SACRAE CONGREGATIONIS CONSISTORIALIS
 SACRORUM LIMINUM VISITATIONE A VICARIIS CASTRENSIBUS PERAGENDA
28 februarii 1959

(Fons: commentarium officiale: AAS LI [1959] 272-274)

Ad Sacra Limina properare, non sine Spiritus Sancti instinctu, universi locorum Ordinarii, priscis iam ab aevis, iussi sunt, quatenus iisdem licuit licebitque Ei, testante S. Gregorio PP. I, ex cuius largitate sunt Pastores gratiarum solvere actiones, Apostolorum Principum Petri et Pauli sepulcra, in regia Urbe Roma, tamquam fidei petram et sacerdotalis unitatis fontem, venerari, atque tandem de grege sibi commisso Romano Pontifici relationem tacere.

Utrumque enim, et visitare Limina et relationem facere, in ipsa Ecclesiae natura et constitutione, ut notum est, nititur atque e sacro Petri Primatu necessario fluit.

Quandoquidem Vicarios Castrenses inter Praelatos Ordinarios accensendos esse neminem latet; iurisdictione enim ordinaria, personali, speciali, licet cumulativa, ad normam Instructionis De Vicariis Castrensibus « Sollemne semper », pollent et, quod maioris interest, unius Ordinarii Castrensis — Romani scilicet Pontificis — veri dicendi sunt Vicarii.

Dominici gregis portio, Vicariorum Castrensium iurisdictioni obnoxia, genere et copia vere conspicua censenda est, quippe quae iuvenibus redundet hominibus, Patriae decori, eidemque tutandae mancipatio et disciplinae rigore ad id instructis vel instruendis, quorum mores vitaeque instituta catholicae rei servandae ac in unaquaque natione fovendae maxime conferre solent.

De eorum animarum aeterna salute apprime sollicitam Apostolicam Sedem fuisse, plurimi canonice erecti in Orbe Vicariatus Castrenses atque haud rara, novissimis praesertim hisce annis, edita documenta perlucide testantur.

Imo, de copiarum spirituali condicione deque vitae ratione ut certior redderetur, Romanus Pontifex Pius PP. XII, f. e. re., decrevit tertio quoque anno S. Congregationi Consistoriali de actis et de statu Vicariatus Castrensis relationem per Vicarios Castrenses exhibendam esse, atque Formulam in relatione conficienda, ex novo exaratam, servandam praescripsit.

Nunc autem, SSmus Dominus Noster Ioannes, Divina Providentia PP. XXIII, ne quidquam omnino Illum lateret earum rerum quas ad gloriam Dei augendam et ad animarum salutem procurandam necessario Eundem scire ac intelligere oportet; confisus insuper Vicarios Castrenses, si Summi Romanae Ecclesiae Pastoris complexu recreati eiusdemque colloquio confortati, alacriores instructioresque ad suos regendos greges perrecturos, de consilio infrascripti Cardinalis S. Congregationis Consistorialis Secretarii, derogando, quatenus opus sit, omnibus in re antea praescriptis, praesenti Consistoriali Decreto decernit ac mandat :

1. Omnes Vicarii Castrenses, in universo orbe Apostolica auctoritate constituti, ad Urbem, Beatissimorum Apostolorum Petri et Pauli Limina veneraturi, accedant et Romano Pontifici se sistant, de toto eorum pastorali m unere rationem reddentes et vicissim m andata A postolica recipientes.

2. Visitationis opus expleant anno quo locorum Ordinarii eiusdem nationis, cuius Vicarii Castrenses constituti sunt, ad normam can. 341, § 1, 2 C. I. C. tenentur.

3. Licet Vicarius Castrensis dioecesim quandam simul regat, huiusmodi obligationi una eademque Visitatione satisfacere valet.

4. Vicarius Castrensis praedictae obligationi per se ipse satisfacere debet, aut, ex iustis causis, a S. Sede probandis, per Episcopum Auxiliarem vel Cappellanum Mailrem.

5. Relatio super statu Vicariatus Castrensis singulis quinquenniis fíat, eodem, scilicet, anno quo Sacrorum Liminum Visitatio peragi debet.

- 6. Si autem annus, pro Visitatione peragenda simulque Relatione exhibenda assignatus, inciderit ex toto vel ex parte in primum biennium ab inito Officii regimine, Vicarius Castrensis, pro ea vice, a Visitatione facienda et ab exhibenda Relatione abstinere potest.

Contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Roma, ex Aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis,

die 28 mensis Februarii anno 1959.

MARCELLUS Card. MIMMI, Ep. Sabinen, et Mandelen.,
a Secretis
† Iosephus Ferretto, Archiep. tit. Serdicensis,

Adsessor

]