Pluries relatum (verba)

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
Monitum
Pluries relatum

Sacra Congregatio pro Ecclesia Orientali
2 aprilis 1928

(Fons: commentarium officiale: AAS XX [1928] 107)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

Pluries relatum est Sacrae Congregationi pro Ecclesia Orientali quosdam-qui Orientales se profitentur, aut etiam, falso nomine exhibito, ad Clerum orientalem se pertinere dictitant, huc et illuc per Italiae dioeceses et exteras regiones pervagari, pecuniam colligendo vel et Missarum eleemosynas expostulando.

Iidem, quo facilius bonam fidem aliorum decipiant, solent quidem exhibere scripta et documenta, - quandoque photographias, - quae sibi prodita a Praelatis asserunt; quaeque vero aut apocrypha inveniuntur, aut ad alium finem obtenta.

Sacra itaque Congregatio pro Ecclesia Orientali declarat ac monet neminem a se facultatem habere pecuniae emendicandae nec non stipes Missarum colligendi; et ad tantam audaciam compescendam, et potissimum ad tutandam dignitatem et bonam famam Orientalium, praesertim sacerdotum, rursus urgere satagit locorum Ordinarios ut advigilent, ne parochi, religiosarum domorum Superiores, ipsique fideles ab hisce pecuniae collectoribus decipiantur, neque eos recipiant, neve, eo vel minus, Missas celebrandas illis tradant, graviter onerata conscientia pro Missarum satisfactione.

A. CAED. SINCERO,

Secretarius.
H. I. Cicognani, ad interim

Aas.
Meine Werkzeuge