Crimen sollicitationis (verba)

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
INSTRUCTIO
Crimen sollicitationis

SUPREMAE SACRAE CONGREGATIONIS SANCTI OFFICII
AD OMNES PATRIARCHAS, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS «ETIAM RITUS ORIENTALlS»
DE MODO PROCEDENDI IN CAUSIS SOLLICITATIONIS
16 MARTII MCMLXII
(FONS: TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS 1962)

SERVANDA DILIGENTER IN ARCHIVO SECRETO CURIAE PRO NORMA INTERNA NON PUBLICANDA NEC ULLIS COMMENTARIIS AUGENDA
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist



Inhaltsverzeichnis

PRAELIMINARIA

1. Crimen sollicitationis habetur curn sacerdos aliquem poenitentem, quaecumque persona ilIa sit, vel in actu sacramentalis confessionis; vel ante aut immediate post confessionem; vel occasione aut praetextu confessionis; vel etiam extra occasionem confessionis in confessionali sive in alio Ioco ad confessiones audiendas destinato aut electo cum simulatione audiendi ibidem confessionem, ad inhonesta et turpia sollicitare vel provocare sive verbis sive signis sive nutibus sive tactu sive per scripturam aut tunc aut post legendam tentaverit aut cum eo illicitos et inhonestos sermones vel tractatus temerario ausu habuerit (Const. Sacramentum Poenitentiae, § 1).

2. De infando hoc crimine cognoscere in prima instantia speetat ad locorum Ordinarios in quorum territorio Reus residentiam habet (V. infra nn. 30 et 31), idque nedum iure proprio sed etiam ex speciali Sedis Apostolicae delegatione; eisque omnino praecipitur graviter onerrata eorum conscientia, ut posthac causas huiusmodi coram proprio tribunali quamprimum introducendas, discutiendas et terminandas curent. Ex peculiaribus tamen gravibusque rationibus possunt hae qnoque causae, ad normam Can. 247, § 2, directe ad S. Congregationem S. Officii deferri vel ab ipsamet S. Congregatione ad se advocari. Quin et ipsis Reis conventis integrum manet in quovis indicii gradu ad S. Officium recursum habere; sed recursus sic interpositus non suspendit, excluso casu appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoseere coeplt; quique idcirco poterit iudicium prosequl usque ad deftnitivam sententiam, nisi constiterit Sedem Apostolicam causam ad se advocasse (cfr. Can. 1569).

3. Nomine locorum Ordinariorum hic intelliguntur, pro suo quisque territorio, Episcopus residentialis, Abbas vel Praelatus nullius Administrator, Vicarius et Praefectus Apostolicus quique, praedictis deficientibus, interim. ex iuris praescripto aut ex probatis constitutionibus in regimine suecedunt (Can. 198, § 1); non tamen Vicarius Generalis, nis! ex speelali delegatione.

4. Loci Ordinarius hisce in cansis iudex est etiam pro Regularibus, quamvis exemptis; eorurn quippe Superioribus districte prohibetur quominus in causis ad Sanctum Officium spectantibus se intromittant (Can. 501, § 2). Salvo tamen iure Ordinarii, id non impedit quominus Superiores ipsi, si quem suurn subditum in Poenitentiae Sacramenti administratione delinquentem forte compererint, et possint et debeant eidem invigilare eumque, adhibitis etiam poeniterttiis salutaribus, admonere et corrigere et; si casus ferat, a quolibet ministerio removere; poterunt etiam illum alio transferre, nisi loci Ordinarius, ob iam acceptam denunciationem et ineeptam inquisitionem, id vetuerit.

5. Ordinarius loci potest vel per se huiusmodi causis praeesse, vel eas alteri, viro scilicet ecclesiastico gravi et maturae aetatis, cognoscendas committere, haud quidem habitualiter seu ad universitatem istarum causarurn, sed toties quoties pro singulis causis scripto delegando, salvo praescripto Can. 1613, § 1.

6. Quamvis regulariter unicus, ratione secreti, pro causis huiusmodi praescribatnr iudex, non prohibetur tamen Ordinarius in casibus dfficilioribus unum vel duos sibi adsciscere assessores consulentes ex iudicibus synodalibus eligendis (Can. 1575); vel etiam tribus, item ex synodalibus eligendis, iudicibus causam agendam tradere cum mandato procedendi collegialiter ad tramitem Can. 1577.

7. Promotor iustitiae, Rei defensor et notarius, quos sacerdotes esse oportet graves, maturae aetatis, integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroqui peritos et iustltiae zelo probatos (Can. 1589), nec reperiri erga Reum in conditionibus, de quibus Can. 1613, nominantur in scriptis ab Ordinario, promotor quidem iustitiae (qui potest esse alius a promotore iustitiae Curiae) pro universis huius generis causis; Rei vero defensor et notarius toties quoties in singulis casibus. Imo non prohibetur Reus sibi benevisum defensorem proponere (Can. 1655) qui tamen sit sacerdos et ab Ordinario probandus.

8. Quandocumque (quod suis Iocis dicetur), eius interventus requiritur, promotore iustitiae non citato, nisi forte etsi non citatus revera, interfuerit, acta pro irritis habenda erunt; sin autem legitime citatus aliquibus actis non adfuerit, acta quidem valebunt, sed postea omnino erunt eius examini subiicienda ut ea omnia sive voce sive scriptia possit animadvertere et proponere quae necessaria aut opportuna iudicaverit (Can. 1587).

9. Notarium, contra, omnibus prorsus actis sub poena nullitatis adesse oportet eaque propria manu exarare vel saltem subscribere (Can. 1585, § 1). Ob specialem tamen horum proeessuum indolem fas est Ordinario ab interventu notarii ex rationabili causa dispensare in recipiendis, ut suo loco adnotabitur, denuneiationibus nec non in diligentiis, quas vocant, peragendis atque in testibus inductis examinandis.

10. Minores administri nulli adhibeantur nisi quos omnino necesse sit; hique eligantur, quantum fieri poterit, ex ordine sacerdotali; semper autem sint probatae fidelitatis atque omni exceptione maiores. Notandum tamen quod, si quando necessitas postulet, possunt nominari ad quosdam actus recipiendos etiam non subditi in alieno territorio degentes vel illius territorii Ordinarius rogari (Coo. 1570, § 2): servatis semper cautelis de quibus supra et Can. 1613.

11. Quoniam vero quod in hisce causis tractandis maiorem in modum curari et observari debet illud est ut eaedem secretissime peragantur et, postquam fuerint definitae et executioni iam traditae, perpetuo silentio premantur (Instr. Sancti Officii, 20 febr. 1861, n. 14); omnes et singuli ad tribunal quomodocumque pertinentes vel propter eorum officium ad rerum notitiam admissi arctissimum secretum; quod secretum Sancti Officii communiter audit, in omnibus et cum omnibus, sub poena excommunicationis latae sententiae, ipso facto et absque alia declaratione incurrendae atque uni personae Summi Pontificis, ad exciusionem etiam Sacrae Poenitentiariae, reservatae, inviolabiliter servare tenentur: Qua quidem lege Ordinarii adstringuntur ipso iure seu vi proprii eorum muneris; ceteri administri ex iuramento quod semper ante muneris susceptionem praestare debent; et qui, demum, delegantur, interpellantur, informantur absentes, ex praeoepto in litteris delegationis, interpellationis, informationis eis imponendo cum expressa secreti Sancti Officii et supradictae censurae mentione.

12. Paefatum iuramentum, cuius formula in Appendice huius Instructionis invenitur (Form. A), praestandum est (ab iis scilicet qui habitualiter, semel pro semper; ab iis autem qui tantum ad determinatum aliquod negotium vel causam deputantur, toties quoties) coram Ordinario vel eius delegato super Ss. Dei Evangeliis (a sacerdotibus quoque) et non aliter et addita promissione de munere fideliter adimplendo, ad quam tamen excommunicatio, de qua supra, non extenditur. Cavendum, ceterum ab iis qui hisce causis praesunt, ne quis etiam ex administris ad rerum notitiam admittatur, nisi quatenus pars vel munus ab eo explendum necessario requirat.

13. luramentum de secreto servando praestare hisce in causis semper debent etiam accusatores seu denuntiantes et testes; nulli tamen hi subiiciuntur censurae, nisi forte aliqua in ipso accusationis, depositionis vel excussionis actu iisdem expresse comminata fuerit. Reus vero gravissime moneatur, ut et ipse cum omnibus, praeterquam cum suo defensore secretum servet, sub poena suspensionis a divinis in casu transgressionis ipso facto incurrendae.

14. Ad actorum, denique, redactionem, linguam, confirmationem, custodiam et fortuitam nullitatem quod attinet, servanda omnino erunt quae Canonibus 1642-43, 379-80-81-82 et 1680 respective praescribuntur.

TITULUS PRIMUS: DE PRIMA CRIMINIS NOTITIA

15. Cum sollicitationis crimen remotis prorsus arbitris patrari soleat, ne fere semper inaestimabili cum animarum detrimento occultum impunitumque maneret, necesse fuit unicum, ut plurimum, ilIius conscium, poenitentem nempe sollicitatum, ad ipsum revelandum per denunciationem positiva lege impositam adigere. Igitur:

16. «Ad normam Constitutionum Apostolicarum et nominatim Constitutionis Benedicti XIV Sacramentum Poenitentiae 1 iunii 1741, debet poenitens saeerdotem reum delicti sollicitationis in confessione intra mensem denunciare loci Ordinario vel Sacrae Congregationi Sancti Officii; et confessarius debet, graviter onerata eius conscientia, de hoc honere poenitentem monere» (Can. 904).

17. Ceterum, ad mentem Can. 1935, quilibet fidelium semper potest delictum sollicitationis, de quo certam notitiam habuerit, denunciare; imo obligatio denunciationis urget quotiescumque ad id quis adigitur ex ipsa naturali lege ob fidel vel religionis periculum vel aliud imminens publicum malum.

18. «Fidelis vero qui scienter omiserit eum, a quo sollicitatus fuerit, intra mensem denunciare contra praescriptum (suprarelati) Canonis 904, incurrit in excommunicationem latae sententiae namini reservatam, non absolvendus nisi postquam obligationi satisfecerit aut se satisfacturum serio promiserit» (Can. 2368, § 2).

19. Denunciationis onus est personale et ab ipsa persona sollicitata regulariter per se adimplendum. Verum si gravissimis difficultatibus impediatur quominus hoc perficere ipsa possit, tunc vel per epistolam vel per alium personam sibi benevisam suum adeat Ordinarium vel S Congregationem Sancti Officii aut S. Poenitentiariam, expositis omnibus circumstantiis (Instr. Sancti OtIicii, 20 febr. 1867, n. 7).

20. Denunciationes anonymae generatim spernendae sunt; poterunt tamen vim adminicularem habere vel ulterioribus investigationibus occasionem praebere, si peculiaria rerum adiuncta accusationem probabilem reddant (cfr. Can. 1942, § 2).

21. Obligatio denunciationis ex parte poenitentis sollicitati non cessat ob spontaneam confessionem a eonfessario sollicitante forte factam, nec ob eius translationem, promotionem, condemnationem, praesumptam emendationem aliasque id genus causas; cessat tamen eius morte.

22. Quandocumque contingat ut eonfessarius aliusve ecelesiasticus vir ad aliqnam denunciationem recipiendam deputetur, una cum instructione de actis indiciaria ratione assumendis expresse moneatur ut eadem dein omnia ad Ordinarium seu ad personam quae eura deputavit, illico transmittat, nullo prorsus eorum exemplo vel vestigio apud se relicto.

23. In denunciationibus recipiendis hic, regulariter, ordo servetur: Primo iuramentum de veritate dicenda ad tactum Ss. Evangeliorum praestandum denuncianti deferatur; interrogetur dein ipse iuxta formulam (Form. E), cauto ut omnia et singula ad sollicitationes quas passus est pertinentia breviter quidem et decenter sed clare et distincte enarret; nullimode tamen ab eo quaeratur an sollicitationi consenserit, imo expresse moneatur se non teneri ad consensum forte praestitum manifestandum; responsiones ex continenti, non solum quod attinet ad substantiam sed etiam ad ipsa testimonii verba (Can. 1778), scripto redigantur; integrum tum instrumentum clara et distincta voce denuncianti perlegatur, data ipsi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi; exigatur demum eius subscriptio vel, si scribere nesciat vel nequeat, signum crueis; eoque adhuc praesente, addatur subscriptio recipientis et, si adfuerit (cfr. n. 9), notarii; et antequam dimittatur, deferatur eidem, ut supra, iuramentum de secreto servando, comminata, si opus fuerit, excommnnicatione loci Ordinario vel S. Sedi reservata (cfr. n. 13).

24. Quodsi aliquando, gravibus obstantibus rationibus in actis semper exprimendis, praxis haec ordinaria servari nequeat, permittitur ut una vel altera ex praescriptis formis, salva tamen substantia, praetereatur. Ita si iuramentum super Ss. Evangeliis praestari nequeat, praestari poterit alia ratione atque etiam verbis tantum; si instrumentum denunciationis non possit ex continenti scripto redigi, poterit opportuniori tempore et loco a recipiente vel denunciante conscribi et postea ab ipso denunciante coram recipiente iuramento confirmari et obsignari; si instrumentum ipsum nequeat denuncianti perlegi, poterit ei tradi legendum.

25. In casibus vero diffieilioribus permittitur etiam ut denunciatio (praevia scilicet denunciantis venia, ne sigilum sacramentale violari videatur) recipiatur a confessario in ipsa sede confessionali. Hoc in casu, si continenter fieri nequeat, scribatur domi a confessario vel ab ipso denunciante, aliaque die utroque in sedem confessionalem denuo conveniente, perlegatur vel tradatur legenda, ac iuramento et propria subscriptione vel signo crucis (nisi haec apponere omnino impossibile sit) a denunciante confirmetur. De his tamen omnibus, ut iam superiori numero dictum est, expressa in actis mentio semper facienda erit.

26. Tandem, si gravis omnino ac prorsus extraordinaria urgeat causa, denuntiatio fieri poterit etiam per relationem a denuntiante scriptam, dummodo tamen coram loci Ordinario eiusve delegato ac notario, si adsit (cfr. n. 9), iureiurando postea confirmetur et subsignetur; qnod pariter dieendum est de denunciatione informi, per epistolam, ex. gr., vel oretenus extraiudicialiter facta.

27. Denunciatione qualibet accepta, Ordinarius tenetur sub gravi eam quamprimum communicare cum promotore iustitiae qui scripto declarare debet, a.n specificum sollicitationis crimen in sensu n. 1 in casu adsit vel non et, si Ordinarius ab eo dissentiat, intra decem dies rem deferre ad Sanctum Officium.

28. Si e contra Ordinarius et promotor iustitiae in unum consentiant, vel utcumque promotor iustitiae recursum ad S. Officium non faciat, tunc Ordinarius, si specificum delictum sollicitationis non adesse decreverit, acta in archivo secreto reponenda mandet, vel pro natura et gravitate denuntatarum rerum iure et munere suo utatur; si vero adsse consuerit, illico ad inquisitionem procedat (cfr. Can.1942, § 1).

TITULUS SECUNDUS: DE PROCESSU

CAP. I - DE INQUISITlONE

29. Habita per denunciationes prima de sollicitationis crimine notitia, inquisitio specialis peragenda est «ut constet an et quo fundamento innitatur imputatio» (Can. 1939, § 1); idque eo vel magis quod, cum huiusmodi delictum, ut iam supra dictum est, in abscondito patrari soleat, directa de eo testimonia, praeterquam a parte laesa, nonnisi rara haberi possunt.

Aperta inquistione, si sacerdos denunciatus sit religiosus, poterit Ordinarius impedire ne alio transferatur ante processus conclusioem.

Tria autem potissimum sunt ad quae talis inquisitio extendi debet, scilicet:

a) ad praecedentia denuntiati;

b) ad denunciationum consistentiam;

c) ad alias personas ab eodem confessario sollicitatas aut utcumque conscias criminis si quae, ut non raro accidit, a denunciantibus inducantur.

30. Ad primum (a) ergo quod attinet, Ordinarius simul ac aliquam de sollicitationis crimine denuntiationem aeceperit, si denuntiatus, sive e clero saeculari is sit sive e regulari (cfr. n. 4), in suo territorio residentiam habeat, exquirat num aliae contra eum in archivo accusationes etiam de diversa materia extent easque resumat; et si forte in aliis territoriis antea commoratus fuerit, petat etiam a respectivis Ordinariis et, si religiosus, a superioribus quoque regularibus, an aliquid habeant quod eum quomodocumque gravare possit. Quae vero sic acceperit documenta, in acta referat in unum cumulanda sive ad iudicium, ratione continentiae seu connexionis causarum (cfr. Can. 1567), de omnibus unn, simul ferendum; sive ad aggravantem recidivitatis circumstantiam in sensu Can. 2208 constabiliendam atque aestimandam.

31. Sin autem de denuntiato agatur qui non habeat residentiam in suo territorio, Ordinarius acta omnia transmittat ad Ordinarium ipsius denuntiati vel, isto non cognito, ad Supremam S. Congregationem S. Officii, salvo iure denegandi interim sacerdoti denuntiato facultatem exercendi ecclesiastica ministeria in propria dioecesi aut illam iam forte concessam revocandi, si quando ad eam aceesserit vel redierit.

32. Quod spectat ad secundum (b), pondus cuiusque denunciationis, qualitates et circumstantiae serio accurateque perpendendae sunt ut pateat an et quam fidem ipsae mereantur. Nec sufficit ut quomodolibet, sed necesse est ut certa ac iudiciali forma id innotescat; quod per dictionem «diligentias peragere» in foro S. Officii significari solet.

33. Hunc in finem simul ac aliquam de sollicitationis crimine denunciationem Ordinarius acceperit, vel per se vel per saeerdotem speciallter delegatum advocabit (separatim scilieet et qua decet circumspectione) duos testes, quantum fieri poterit, ex coetu ecclesiastico, utut vero omni exceptione maiores, qui bene noverint tum denuntiatum tum denuntiantem eosque, adstante notario (cfr. n. 9) qui interrogationes et responsiones scripto referat, sub sanctitate iuramenti de veritate dicendll et de secreto servando cum comminatione, si necesse videatur, excommunicationis Ioci Ordinario vel S. Sedi reservatae (cfr. n. 13), interrogabit (Form. G.) de vita, moribus et publlca fama tum denuntiati tum denuntiantis; an denuntiantem censeant fide dignum; vel, contra, mentiendi, calumniandi, peierandi capacem; et an ullam unquam odii, simultatis vel inimicitiarum causam inter ipsum denuntiantem ac denuntiatum extitisse sciant.

34. Si denunciationes sint numero plures, nihil impedit quominus iidem pro omnibus vel diversi pro singulis testes adhibeantur, cato tamen semper ut duplex quoad denuntiatum et unumquemque denuntiantem habeatur testimonium.

35. Si inveniri nequeant duo testes qui noverint unusquisque tum denuntiatum tum denuntiantes, vel si nequeant absque scandali periculo aut famae detrimento de eo et his simul interrogari, peragentur diligentiae, ut aiunt, dimidiatae (Form. 9), interrogatis nempe duobus testibus circa solum denuntiatum aliisque duobus circa solos singulos denuntiantes. Hoc tarnen in casu prudenter aliunde inquirendum erit, an denuntiantes odio, inimicitia vel alio humano affectu contra denuntiatum afficiantur.

36. Si ne diligentiae quidem dimidiatae peragi possint vel quia testes apti inveniri nequeunt vel quia scandalum aut famae detrimentum merito timendum est, suppleri poterit, caute tamen ac prudenter, per informationes extraiudiciales circa denuntiatum et denuntiantes eorumque mutuas personales relationes scripto redigendas; vel etiam per subsidiarias probationes quae accusationem roborent vel infirment.

37. Quod demum spectat ad tertium (c), si in denuntiationibus, quod non raro contingit, aliae inducantur personae forte pariter sollicitatae vel quae de hoc crimine testimonium ferre aliqua ratione possint, hae quoque omnes et seorsim iudiciaria forma (Form. I) examinandae sunt: et primo per generalia, deinde per gradus, quoad ita res ferat, ad particularia deveniendo, interrogari debent, utrum et quomodo revera fuerint ipsae sollicitatae, vel alias personas fuisse sollicitatas noverint vel audierint (Instr. Sancti Officii, 20 febr. 1867, n. 9).

38. Summa tamen circumspectione utendum est in his personis ad examen invitandis; etenim non semper opportunum erit eas ad publieum cancellariae locum convenire, praesertim si examini subiiciendae sint vel puellae vel uxoratae aut famulatui addictae; tunc enim consultius erit eas vel in sacrariis vel alibi (ex. gr. in sede confessionali), iuxta prudentem Ordinarii seu iudicis existimationem caute convoeare ad eorum examen assumendum. Quod si examinandae vel in monasteriis aut in nosocomiis seu in piis puellarum domibus existant, tunc magna cum dlligentis et diversis diebus iuxta circumstantias peculiares vocandae erunt (Instr. Sancti Officii, 20 iulii 1890).

39. Quae superius de modo recipiendi denunciationes dicta sunt, applicentur etiam, mutatis mutandis, examini personarum quae inductae fuerint.

40. Harum personarum examina positivum effectum sortita, quibus scilicet Sacerdos inqnisitus vel allus gravatus extiterit, habeantur ut verae ac proprie dictae denunciationes, ceteraque omnia circa ea peragantur quae de criminis qualificatione, de resumptione praecedentium et de diligentiis peragendis supra praescribuntur.

41. Hiese autem omnibus expletis, communicet Ordinarius acta cum promotore iustitiae qui videat num cuncta rite gesta fuerint an non. Et siquidem nihil is contra excipiendum censeat, processum inquisitorium clausum declaret.

CAP. II - DEI ORDINATIONIBUS CANONICIS ET ADMONITIONE DELINQUENTIS

42. Clauso processu inquisitorio, Ordinarius, audito promotore iustitiae, procedat ut sequitur, nempe:

a) si constet denuntiationem omni prorsus fundamento destitui, iubeat id in actis declarari, et documenta accusationis destruantur;

b) si criminis indicia habeantur vaga ei indeterminata vel incerta, iubeat acta in archivo reponi, resumenda si quid aliud in posterum supervenerit;

c) si vero indicia criminis habeantur satis gravia sed nondum sufficientia ad accusatoriam actionem instituendam, ut ecce praesertim si una tantum vel tantum duae habeantur denuntiationes cum regularibus quidem diligentiis sed nullis vel non satis firmis subsidiariis probationibus munitae (cfr. n. 36), vel etiam plures sed cum diligentiis incertis aut deficientibus, iubeat Reum iuxta diversos casus (Form. M) primo vel secundo, paterne, graviter vel gravissime moneri ad normam Can. 2307, addita, cum opus fuerit, explicita comminatione processus, si qua nova alia accusatione gravetur; actaque, ut supra, in archivo serventur et invigiletur interim moribus imputati (Can. 1946, § 2, n. 2);

d) si denique certa vel saltem probabilia ad accusationem instituendam argumenta praesto sint, iubeat Reum citari et constitutis subiici.

43. Monitio, de qua in numero praecedenti (c) secreto semper facienda est; fieri tamen poterit etiam per epistolam vel per interpositam personam, sed quovis in casu de ea constare debet ex aliquo documento in secreto Curiae archivo asservando (cfr. Can. 2309, §§ 1 et 5), addita notitia de modo quo denuntiatus eam exeepit.

44. Si post primam monitionem aliae contra eumdem Reum accusationes supervenerint de sollicitationibus monitionem ipsam praecedentibus, videat pro suo arbitrio et conscientia Ordinarius an prima illa monitio ut sufficiens habenda sit vel potius ad novam monitionem aut etiam ad ulteriora procedendum (Ibidem, § 6).

45. Contra canonicas huiusmodi ordinationes promotori iustitiae ius est appellandi et imputato recursum faciendi ad S. Congregationem S. Officii infra decem dies ab earum emanatione vel intimatione. Quo in casu acta causae ad eamdem S. Congregationem transmittenda erunt ad praescriptum Can. 1890.

46. Ipsae tamen, etsi ad effectum deduetae, actionem poenalem non extinguunt; ideoque, allis postea accusationibus forte supervenientibus, de iis quoque quae dictis canonicis ordinationibus causam dederunt, ratio habenda erit.

CAP. III - DE REORUM CONSTlTUTIS

47. Cum semel sufficientia ad accusationem instituendam, ut supra n. 42 (d) dictum est, argumenta in promptu habeantur, Ordinarius, audito promotore iustiae et servatis omnibus, quantum scilieet peculiaris harum causarum indoles siuit, quae de citatione et denuntiatione actorum iudicialium lib. IV, tit. VI, cap. II, Codicis statuuntur, decretum feret (Form. O) de Reo coram se vel iudice a se delegato (cfr. n. 5) citando ad crimina contra eum deducta ipsi contestanda, quod in foro S. Officii vulgo dicitur «Reum constitutis subiicere»; illudque modo in iure praescripto ad Rei ipsius notitiam deducendum curabit.

48. Citatum Reum eomparentem, antequam constituta formiter aperiantur, paterne ac suaviter hortetur index ad confessionem, eoque hisce hortationibus assentiente, iudex, arcessito notario vel etiam, si opportunius duxerit (cfr. n. 9), absque huius interventu, confessionem recipiat.

49. Hoc in casu, siquidem confessio cum actis collata substantialiter plena inveniatur, praehabito voto promotoris iustitiae in scriptis edendo, causa, ceteris aliis omissis (V. infra cap. IV), definitiva sententia concludi poterit, data tamen Reo optione sententiam ipsam acceptandi vel regularem processus evolutionem petendi.

50. Sin autem, contra, Reus crimen negaverit, vel confessionem fecerit non substuntialiter integram, vel etiam latam confessionis intuitu summatim sententiam detrectaverit, iudex, adstante notario, perlegat illi decretum, de quo praecedenti n. 47, et constituta aperta declaret.

51. Apertis constitutis, potest iudex ad mentem Canonis 1956, audito promotore institiae, Reum conventum vel omnino a sacro ministerio exercendo vel tantnm a sacramentalibus fidelium confessionibus audiendis; usque ad iudcii exitum suspendere. Si vero forte censeat eum posse testibus timorem incutere aut eos subornare aut alio modo iustitiae cursum impedire, potest etiam, audito pariter promotore iustitiae, mandare ut in praefinitum locum secedat ibique sub speciali vigilantia manent (Can. 1957). Et contra utrumque huiusmodi decretum non datur iuris remedium (Can. 1958).

52. Hisce praehabitis, proeedetur ad Rei excussionem iuxta formulam P, cauto diligentissime ex parte iudicis ne accusatorum et maxime denuntiantium personae prodantur, et ex parte Rei ne sigillum sacramentale quomodolibet violetur. lmo si quid Reo in aestu sermonis exciderit quod eiusdem sigilli sive directam sive indirectam violationem redolere videatur, ne sinat iudex id a notario in acta referri; et si forte inconsiderate relaturn, iubeat, cum primum animadverterit, plane deleri. Omnino vero meminerit iudex Reum iuramento veritatis dicendae adstringere numquam fas esse (cfr. Can.1744).

53. Expleta in omnibus Rei exussione actisque a promotore iustitiae visis et probatis, iudex de conclusione in causa decreturn ferat (Can. 1860) et, si forte sit iudex delegatus, acta omnia ad Ordinarium transmittat.

54. Quod si forte, tandem, Reus contumax fuerit, vel ex gravibus omnino rationibus Constituta in Curia dioecesana peragi nequeant, Ordinarius, salvo sibi iure Reum suspendendi a divinis, integram causam deferat ad S. Officium.

CAP. IV - DE CAUSAE DISCUSSIONE, DE SENTENTIA DEFINITIVA ET DE APPELLATIONE

55. Ordinarius, acceptis actis, nisi velit ipsemet ad sententiam definitivam procedere, iudicem deleget (cfr. n. 5) alium, quantum fieri poterit, ab eo qui inquisitionem vel constituta peregit (cfr. Can. 1941, § 3). Iudex autem, quicumque ille sit vel Ordinarius vel eius delegatus, congruum pro suo prudenti arbitrio temporis spatium defensori praestituat ad defensionem para.ndam eamque in dupliei exemplari, altero ipsi iudici altero promotori iustitiae tradendo, exhibendam (cfr. Can. 1862-63-64). Promotor vero iustitiae intra tempus pariter a iudice praefiniendum exhibeat in scriptis suam, quam nunc vocant, requisitoriam (Form. Q).

56. Tandem, congruo temporis spatio interposito (Can. 1870), iudex, pro conscientia ex actis et probatis sibi efformata (Can. 1869), definitivam sive condemnatoriam, si certus de crimine; sive absolutoriam, si certus de innocentia; sive dimissoriam, si ex defectu probationum invincibiliter dubius, sententiam pronuntiabit.

57. Sententia iuxta respectivas formulas huic Instructioni adnexas scripto exarata, executorio decreto (Can. 1918) munita ac promotori iustitiae prius notificata, Reo ad hoc citato a iudice pro tribunali sedente, adstante notario, solemniter intimanda erit. Siquidem vero Reus citationem detrectans non comparuerit, intimatio sententiae fiat per epistolam, exacto per publicum epistolarum diribitorium eius receptionis testimonio.

58. Ab ea tum Reus, si se gravatum putet, tum promotor iustitiae ius habent appellandi ad Supremum Tribunal Sancti Officii, iuxta praescriptum Can. 1879 et seqq. intra decem dies ab ipsius solemni intimatione; et huiusmodi appellatio est in suspensivo, firma tamen, si lata fuerit (efr. n. 51), Rei suspensione ab audiendis sacramentalibus confessionibus veI a sacro ministerio exercendo.

59. Interposita utiliter appellatione, omnium causae actorum authenticum exemplum vel ipsamet prototypa ad Sanctum Officium, quo citius fieri poterit, iudex transmittere debet, additis informationibus quas necessarias vel opportunas iudicaverit (Can. 1890).

60. Ad querelam, demum, nullitatis quod attinet, si aliquando casus occurrat, serventur ad unguem praescripta Canonum 1892-97; quod vero spectat ad executionem sententiae, serventur, pro harum causarum natura, praescripta Canonum 1920-24.

TITULUS TERTIUS: DE POENIS

61. «Qui sollicitationis crimen .... commiserit, suspendatur a celebratione Missae et ab audiendis sacramentalibus confessionibus vel etiam, pro delicti gravitate, inhabilis ad ipsas excipiendas declaretur, privetur omnibus beneficiis, dignitatibus, voce activa et passiva, et inhabilis ad ea omnia declaretur, et in casibus gravioribus degradationi quoque subiiciatur». Im Codicis Can. 2368, § 1.

62. Pro recta huius canonis practica applicatione in poenis contra sacerdotes de sollicitationis crimine convictos aequa proportione ad mentem Can. 2218, § 1 decernendis haec potissimum ad criminis gravitatem aestimandam prae oculis habeantur, videlicet: personarum sollicitatarum numerus earumque conditio, ut ecce si aetate minores vel per vota religiosa Deo specialiter consecratae; sollicitationis forma, si forte, praesertim, cum falso dogmate aut falso misticismo coniuncta; actuum patratorum nedum formalis sed et materialis turpitudo et speciatim sollicitationis cum aliis delictis connectio; diuturnitas inhonestae conversationis; criminis iteratio; recidivitas post monitionem; obfirmata aollicitaoris malitia.

63. Ad poenam maximam degradationis, quae Reis religiosis commutari poterit in reductionem ad statum conversi, tunc tantum deveniatur cum, omnibus perpensis, evidenter appareat Reum , in profundo malitiae demersum, in abusu sacri ministerii, gravi cum scandalo fidelium animarumque pernicie, eo temeritatis et consuetudinis devenisse ut nulla, humane loquendo, vel fere nulla de eius emendatione spes amplius affulgeat.

64. Poenis proprie dictis sequentes, ad illarum effectum plenius et securius obtinendum, in huiusmodi causis supplementares sanctiones superaddendae erunt, nempe:

a) Reis omnibus iudicialiter convictis superimponantur congrue, pro modo culparum, poenitentiae salutares, haud quidem in poenarum proprie dictarum subrogationem in sensu Canonis 2312, § 1, sed ad earum complementum, et inter has (cfr. Can. 2313) praesertim exercitia spiritualia per aliquot dies in domo aliqua religiosa peragenda cum suspensione, iis durantibus, a Missae celebratione.

b) Reis vero convictis et confessis imponatur insuper abiuratio, iuxta diversos casus, de levi aut de vehementi haeresis suspicione in quam ob ipsam criminis naturam sacerdotes sollicitantes incurrunt, vel etiam de haeresi formali si forte sollicitationis crimen cum falso dogmate coniunctum fuerit.

c) Qui in periculo relabendi versantur, ideoque eo magis recidivi peculiari vigilantiae submittantur (Can. 2311).

d) Quoties, prudenti Ordinarii iudicio, ad delinquentis emendationem, ad occasionis proximae remotionem, vel ad scandali praeventionem aut reparationem necessaria videatur, addatur praescriptio vel prohibitio certo in loco commorandi (Can. 2302).

e) Denique, cum de crimine absolutionis complicis, prouti hoc in Const. Sacramentum Poenitentiae delineatur, nulla unquam in foro externo, sigilli sacramentalis ergo, ratio haberi queat, addatur Reo in fine sententiae condemnatoriae consilium ut, si is forte complicem absolverit, consulat conscientiae suae per recursum ad Sacram Poenitentiarium.

65. Ad normam Can. 2236, § 3 hae omnes poenae, utpote a iure, cum semel a iudice ex officio applicatae fuerint, remitti non possunt nisi a Sancta Sede per Supremam Sacram Congregationem Sancti Officii.

TITULUS QUARTUS: DE COMMUNICATIONIBUS OFFICIALIBUS

66. Quivis Ordinarius statim ac aliquam de sollicitationis crimine denuntiationem acceperit, id S. Officio significare nunquam omittat. Et si forte agatur de sacerdote sive saeculari sive religioso in alieno territorio residentiam habente transmittat insimul (ut iam supra. n. 31 dictum est) ad Ordinarium loci, ubi denuntiatus actu commoratur vel, eo non cognito, ad S. Officium authenticum ipsius denuntiationis exemplum cum diligentiis, quo meliori modo peragi potuerint, atque opportunis informationibus et declarationibus.

67. Quivis Ordinarius qui adversus aliquem sacerdotem sollicitantem rite processerit, Sacram Congregationem Sancti Officii et, si de religioso res sit, Superiorem quoque eius Generalem de causae exitu certiorem facere ne omittat.

68. Si quis saeerdos de sollicitationis crimine damnatus vel etiam tantum admonitus in aliud territorium suam residentiam transferat, Ordinarius a quo moneat quamprimum Ordinarium ad quem de illius praecedentibus et statu iuridico.

69. Si quis sacerdos in causa sollicitationis suspensus ab audiendis sacramentalibus confessionibus haud vero a sacra praedicatione in alienum territorium ad praedicandum forte se conferat, commonefiat a propria ipsius Praelato, sive saeculari sive religioso, huius territorii Ordinarius, eum non posse ad sacramentales confessiones excipiendas adhiberi.

70. Hae omnes officiales communicationes sub secreto Sancti Officii semper faciendae erunt; cumque ad commune Eeclesiae bonum maxime intersint, praeceptum eas faciendi obligat sub gravi.

TITULUS QUINTUS: DE CRIMINE PESSIMO

71. Nomine criminis pessimi heic intelligitur quodcnmque obscoenum factum externum, graviter peccaminosum, quomodooumque a clerieo patratum vel attentatum cum persona proprii sexus.

72. Quae de crimine sollicitationis hucusque statuta sunt, valeant quoque, mutatis tantum pro rei natura necessario mutandis, pro crimime pessimo, si quis forte clericus penes loci Ordinarium de eo (quod Dcms avertat) accusari contingat, excepta obligatione denunciationis ex lege Ecclesiae positiva, nisi forte ipsum fuerit cum crimine etiam sollicitationis in confessione sacramentali coniunctum. In poenis vero contra huiusmodi delinquentes decernendis, praeter ea quae supra dicta inveniuntur, habeatur insuper prae oculis Canon 2359, § 2.

73. Crimini pessimo, pro effectibus poenalibus, aequiparatur quodvis obscoenum factum externum, graviter peccaminosum, quomodoeumque a clerico patratum vel attentatum cum impuberibus cuiusque sexus vel eum brutis animantibus (bestialitas).

74. Contra clericos reos horum criminum, si sint religiosi exempti, et nisi simul concurrat crimen sollicitationis, procedere possunt, iuxta ss. Canones et proprias Constitutiones, sive administrativo sive iudiciali modo, etiam Superiores Regulares; qui tamen datam sententiam semper, et decisionem administrativam in casibus gravioribua, cum Suprema S. Officii Congregatione commnnicare debent. Superiores vero religiosi non exempti procedere tantum possunt modo administrativo. In casu expulsionis rei a religione, expulsio effectu carebit donec sdprobata fuerit a S. Officio.

EX AUDIENTIA SS.MI DIE 16 MARTII 1962

SSmus Dominus Noster Ioannes Papa XXIII in audientia Emo Cardinali Secretario S. Officii die 16 martii 1962 impertita, Instructionem hanc adprobare et confirmare dignatus est, mandans ad quos spectat ut eam ad unguem servent et servare faciant.

Romae, ex Aed. S. C. die 16 Martii 1962.

Loco ✠ Sigilli

A. Card. OTTAVIANI

APPENDIX: FORMULAE PRO OPPORTUNITATE ADHIBENDAE

(omissis aliis quae apud Auctores passim reperiuntur)

Formula A: Formula iurisiurandi de munere fideliter exercendo ac de secreto S. Officii servando

In nomine Domini.

Ego . . . . . constitutus coram . . . . . tactis Sacrosanctis Dei Evangeliis coram me positis, iuro et promitto me fideliter exercere munus . . . .. ltem sub poema excommunicationis latae sententiae ipso facto et absque alia declaratione incurrendae, a qua, praeterquam in articulo mortis, a nullo nisi a Summo Pontifice, ipso quidem Cardinali Poenitentiario excluso, absolvi possim, et sub aliis poenis etiam gravissimis, arbitrio Summi Pontificis mihi in casu transgressionis ifligendis, spondeo, voveo ae iuro, inviolabile secretum me servaturum in omnibus et singulis quae mihi in praefato munere exercendo occurrerint, exceptis dumtaxat iis quae in fine et expeditione huius negotii [vel: horum negotiorum] legitime publicari contingat; et hoc secretum me absolute et omnino servaturum cum omnibus qui in huius eiusdem negotii tractatione legitimam partem non habent [vel: qui eodem iurisiurandi vinculo constricti non sint]; neque unquam directe vel indirecte, nutu, verbo, scriptis, aut alio quovis modo et sub quocumque colorato praetextu, etiam maioris boni aut urgentissimae et gravissimae causae, contra hanc secreti fidem quidquam commissurum, nisi peculiaris facultas aut dispensatio expresse mihi a Summo Pontifice tributa fuerit.

Formula B: Formula abiurationis[1]

Ego (nomen) cognomen etc. abuirantis, qui si Religiosus fuerit, aadat nomen etc. quo utebatur in saeculo) filius (nomen patris) aetatem agens annorum . . . . personaliter constitutus in iudicio et genuflexus coram Te (nomen, cognomen, qualitates etc. illius qui abiurationem est recepturus), coram me habens ac tangens mea manu Sacrosancta Evangelia et sciens neminem posse salvari nisi credat quod tenet, credit, praedicat, profitetur et docet Sancta Catholica et Apostolica Romana Ecclesia, confiteor et doleo me contra ipsam graviter errasse per abusum et profanationem Sacramenti Poenitentiae [et per falsi dogmatis professionem ac doctrinam].

Nunc dolens ae poenitens praedictorum [errorum nec non haereseon, persuasus de eorum falsitate et de veritate Sanctae Fidei Catholicae], eadem omnia cum corde sincero et fide non ficta abiuro ac detestor [sicuti generatim omnes alios errores atque haereses Sanctae Catholicae et Apostolicae Romanae Ecclesiae contrarias] atque insimul humiliter accipio et fideliter me impleturum promitto omnes poenitentlas mihi a. R. P. D ..... impositas vel imponendas: et quod si in aliquo hisce meis promissis et iuramentis (quod Deus avertat) non stetero, me subiicio omnibus poenis et castigationibus, quae a sacris canonibus et aliis generalibus Constitutionibus contra ita delinquentes statutae ac promulgatae sunt. Sie me Deus adiuvet et haec Sancta Eius Evangelia, quae propriis meis manibus tango.

Ego . . . . . praedictus abiuravi, iuravi, promisi et me obligavi ut supra, et in veritatis fidem huic syngraphae abiurationis meae quam ad verbum recitavi, subcripsi mea manu (hic notetur locus in quo abiuratio est facta).

Hae die . . . mensis . . . . anni . . . .

Subscriptio

Post absolutionem impertitam, qui abiurationem reoepit et absolutionem dedit hic se subscribet eo modo ut in sequenti Formula C notatur.

Nota

  1. Quae inter parentheses quadratas inclusa sunt, addantur in casu tantum quo abiurans non solum de sollicitatione sed de falso dogmate quoque reus convietus fuerit.

Formula C: FormuIa absolutionis

A poenitente utroque genu fiexo et, tactis prius Ss. Dei Evangeliis formula abiurationis lecta atque subscriptione munita, absolvens, saltem stola violacea indutus, sedens recitabit Ps. Miserere vel De Profundis cum Gloria Patri.

Deinde stans dicet:

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, secreto usque ad

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R). Sed libera nos a malo.

V. Salvum fac famulum tuum, Domine.
R). Deus meus sperantem in Te.
V. Domine exaudi orationem meam.
R). Et elamor meus ad Te veniat.
V. Dominus vobiscllm.
R). Et cum spiritu tuo.

OREMUS

Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices deprecamur, ut hunc famulum tuum, quem excommunicationis[1] catena costringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R). Amen.

Postea, iterum sedens, poenitentem adhuc coram se genu flexum absolvat his verbis:

Auctoritate Apostolica qua fungor in hac parte, absolvo te a vinculo Excommunicationis, quam [forte] incurristi, et restituo te sacrosanctis Ecclesiae Sacramentis, Communioni et Unitati fidelium, in Nomine Patris ✠ et Filii, et Spiritus Sancti. R). Amen.

His actis, qui absolutionem impertitus est, poenitenti imponat salutares poenitentias (ut plurimum recitandi determinatas preces, peragendi piam aliquam peregrinationem vel alia pietatis opera complendi, servandi peculiare ieiunium, erogandi eleemosynas in pios unus etc.), ac tandem abiurationis formulam tunc et ipse subscribat hoc mudo:

[In executionem ordinum R. P. D. (nomen etc. delegantis)] supradictus (nomen etc. poenitentis) fuit per me [delegatum] expeditus eum abiuratione de (e. g. formali, vel vehementi, vel levi) et poenitentiis salutaribus in forma Ecclesiae consueta, his die et anno praedictis.

Ita est. Ego (subscriptio absolventis)

[Delegatus abiurationis formulam directe ad Eum a quo delegationem accepit transmittet una cum instructione, literis acceptis aliisque, si quae habeat nihil omnino apud se retinendo].

Nota

  1. Si de hareresis tantum suspicione (ut plerumque fieri solet) abiuratio facta fuerit, addatur hic adverbium «forte».

Formula D: Formula delegationis ad recipiendam denuntiationem

.... die …….

Nos ……. his Literis delegamus ad recipiendam [absque interventu Notarii], sub secreto S. Officii et iuxta adnexam instructionem, denunitiationem quam facere intendit innominata persona.

L. ✠ S. Subacriptio Ordinarii loci delegantis

(Literis adnectitur Formula E)

Formula E: Modus reclpiendi denuntiationem in re ad sollicitationem spectante[1]

Notarius, si adest, secus qui denuntiationem recepturus est incipiet actum his vel his similibus verbis:

Die . . . Mense . . . . . Anno . . .

Sponte personaliter comparuit coram infrascripto (scribantur nomen, cognomen etc. illius qui actum est recepturus) qui, si notarius non adsit, scribat: coram me infrascripto) sistente in (totentur locus et dioecesis ubi reperitur qui actum est recepturus) [ad hunc actum tantum a. R. P. D . . . . . specialiter delegato, prout ex Eiusdem literis [mihi] directis et datis sub die (exprimatur quo die ipsi literae fuerint scriptae) praesenti positioni alligandis], N. N. (scribantur nomen, cognomen, nomen patris, patria, aetas, conditio et habitatio personae denuntiantis; et si haec religiosa fuerit, etiam nomen, quo in saeoulo vocabatur) cui delato iureiurando de veritate dicenda, quod praestitit tactis Ss. Dei Evangeliis (quae manu tangere) etsi Sacerdos debet) exposuit prout infra, videlicet:

Hie persona denuntians vernaculo Sermone [declarare debet, se scire obtentam esse ab Ordinario loci facultatem recipiendi absque intervent'u notarii quod ad suam conscientiam exonerandam expositura est, propterea quia iustis de causis eidern Revmo Antistiti se sistere nequit: deinde] narrare continuo debet, discretis tamen castigatisque verbis, quae ad sollicitationes ei factas attinent seu verba fuerint, seu scripta, seu actus, accurate describendo locum, tempus, oocasionem, vices et singula adiuncta, nec non utrum in actu confessionis an prius vel post sacramentalem absolutionem ea evenerint. Nominare debet confessionalem sedem et ipsum Confessarium sollicitantem, et quatenus huius nomen et cognomen aut ignoret aut oblita fuerit, describet accurate illius personam, omnes distincte characteres notando, ita ut ille recognosci possit. Animadvertat qui denuntiationem recipit, non esse interrogandam personam denuntiantem, utrum consensum ad actum turpem quocumque modo praestiterit vel recusaverit, cum ipsa ad suos defectus manifestandos non teneatur; immo denuntians expresse moneatur se non teneri ad consensum forte praestitum manifestandum. Hisce scriptis prout narrantur, et, quantum possibile, iisdem denuntiantis verbis, quae sequuntur, neque aliud praeterea quidpiam requiratur.

Interrogata: An sciat, vel dici audierit, dictum N. N. (nominando personam) Confessarium sollicitasse alias poenitentes ad turpia?

Respondit: (Si responsio affirmativa fuerit, nomen et cognomen personarum sollicitatarum exquiret et causam scientiae).

Interrogata: De fama supradicti Confessarii N. N. tam apud se quam apud alios?

Respondit: . . . .

lnterrogata: .An odio vel amore praefata deposuerit, et super inimicitia, aliisque generalibus etc.

Respondit: Recte (si ad propriam conscientiam exonerandam denuntiasse se dicet).

Si a sollicitatione plus uno mense praeterlapsum fuerit, addatur insuper:

lnterrogata: Cur tamdiu distulerit praefata denunciare proprio Ordinario, et conscientiam suam exonerare?

Respondit:

Quibus omnibus absolutis, perlegantur personae denuntianti omnia quae scriptis tradita sunt, vel, iusta de causa in tabulis exprimenda, instrumentum ei tradatur ut secum ipsa illud legat coram eo qui denunciationem recepit; omnibusque ab ea pobatis et acceptatis) una cum correctionibus, additionibus et lituris, si quae sint, invitetur ad subscribendum, ac delato ei iureiurando de secreto servando, dimittatur.

Quae omnia describentur his verbis :

Quibus habitis et acceptatis, denuntians dimissa (ve1 dimissus) fuit iurata (vel iuratus) de secreto servando iterum tactis Ss. Dei Evangeliis (super Evangelium iterum iurabit); et in confirmationem praemissorum se subscripsit (vel si scribere nequeat: cum scribere, prout asseruit, non posset (notetur causa), fecit signum Crucis).

Postquam demuntians hic se subscripserit vel Crucis signum fecerit, subscribet se notarius, si adfuerit, hoc modo:

Acta sunt haec per me N. N. notarium (et si ad hunc actum, tantum fuerit assumptus: ad hunc actum tantum assumptum).

Tandem se subscribet qui denuntiationem recepit.

L. ✠ S.

Si vero notarius non adfuerit, tunc qui denuntiationern recepit se subscribet hoc modo:

Acta sunt haec per me N. N. [a R. P. D. N. N. ad hunc actum tantum specialiter delegatum].

[Delegatus integrum deinde actum directe ad Eum a quo delegationem accepit transmittet una cum instructione et literis acceptis, nihil omnino apud se retinendo].

Nota

  1. Quae inter parentheses quadratas inclusa sunt valent in casu quo denuntatio a delegato recipiatur, vel, respective, absquo interventu notarii.
    Si delegatus autem, gravi de causa significanda, hunc modum recipiendi denuntiationem servare non possit, recurrat pro instructione ad Eum a quo delegationem accepit.

Formula F: Formula delegationis ad diligentias -peragendas

A) AD PERAGENDAS DILIGENTIAS INTEGRAS

. . . . die . . . .

Nos . . . . rogamus Te ut consuetas diligentias peragendas cures iuxta adnexam instructionem circa denuntiationem factam a (e. g. muliere vel mulieribus) … contra sacerdotem … interrogando separatim, formiter et sub iuramento de veritate dicenda et de secreto servando, duos testes, quantum fieri poterit ex coetu ecclesiastico, utcumque vero omni exceptione maiores, qui bene noverint turn denuntiatum, tum denuntiantem (vel, si denuntiantes pIures numero fuerint, omnes et singulos denuntiantes). Quod si invenire nequeas duos tantum testes qui noverint una simul denuntiatum et omnes et singulos denuntiantes, plures vocabis, tot nempe, quot oportebit ut duplex quoad denuntiatum et unam quamque (vel unumquemque) denuntiantem habeatur testimonium.

Actorum vero authenticum exemplar ad Nos directe tutaque via transmittes, una cum instructione et his literis, nihil omnino apud Te retinendo.

L. ✠ S.

Subscriptio Ordinarii loci delegantis

(Literis adnectitur Formula G)

B) AD PERAGENDAS DILIGENTIAS DIMIDIATAS

… die …

Nos … rogamus Te ut iuxta adnexam instructionem diligentias instituas circa (e. g. mulierem vel mulieres) … interrogando separatim, formiter et sub iureiurando de veritate dicenda et de secreto servando duos testes, quantum fieri poterit, ex coetu ecelesiastico, utcumque vero omni exceptione maiores, qui (e. g. ipsam mulierem vel mulieres) propius noverint.

Actorum vero authenticuxa exemplar ad Nos directe tutaque via transmittes, una cum instructione et his literis, nihil omnino apud Te retinendo.

L. ✠ S. subscriptio Ordinarii loci delegantis

(Literis adnectitur Formula H)

Formula G: Modus diligentias integras peragendi[1]

Die . . . Mense . . . . . Anno . . . .

Vocatus (vel vocata) personaliter comparuit coram me infrascripto (scribantur nomen, cognomen etc. illius qui actum est confecturus) sistente in (netentur locus et dioecesis ubi ipse reperitur) [ad hunc actum tantum a R. P. D. … specialiter delegato, prout ex Eiusdem literis mihi directis et datis sub die . . . (exprimatur qua die ipsi literae scriptae fuerint) praesenti positioni alligandis].

N ... N ... (nomen, cognomen et qualitates testis conventi) qui (vel quae), delato ei iureiurando de veritate dicenda, quod praestitit (etiamsi Sacerdos) tactis Ss. Dei Evangeliis, fuit per me ... "

1. Interrogata: Utrum noverit Sacerdotem N. ... N .... (nomen, cognomen et qualitates denuntiati).

Respondit: … (scribatur lingua qua utitur testis, eius responsio) .

2. lnterrogata: Quaenam sit huius Sacerdotis vitae ratio, quinam mores, quaenam penes populum existimatio?

Respondit : …

3. Interrogata: Utrum noverit N. ... " N. .... (nomen, cognomen et qualitates denuntiantis vel, si plures, uniuscuiusque earum vel eorum).

Respondit: …

4. lnterrogata: Quaenam sit eius (uniuscuiusque earum vel eorum) vitae ratio, quinam mores, quaenam penes populum existimatio?

Respondit: …

5. lnterrogata: Utrum eam vel eum (eas vel eos) censeat fide dignam vel dignum (dignas vel dignos) vel contra mentiendi, calumniandi in iudicio et etiam peierandi capacem (capaces) existimet?

Respondit: …

6. Interragata: Utrum sciat, num forte inter eam vel eum (eas vel eos) et praefatum Sacerdotem ulla unquam extiterit odii vel inimicitiarum causa?

Respondit: …

Tunc, acto testi debite perleteto delatoque el iureiurando de secreto servando, quod praestitit ut supra, dimissus (vel dimissa) fuit, et antequam discederet, in confirmationem praemissorum se subscripsit (vel si soribere nequeat: cum scribere, prout asseruit, non posset (notetur causa), fecit signum Crucis).

Postquam testis his se subscripserit vel signum Orucis fecerit) subscribet se qui testimonium recepit hoc modo:

Acta sunt haec per me N. N. a R. P. D. N. N. ad hunc actum tantum specialiter delegatum].

L. ✠ S.

[Delegatus deinde actum directe ad Eum a quo delegationem accepit transmittet una cum inscructione et Literis acceptis, nihil omnino apud se retinendo].

Nota

  1. Quae inter parentheses quadratas inclusa sunt valent in casu quo diligentiae a delegato peragantar.

Formula H: Modus dillgentias dimidiatas peragendi[1]

Die . . . . Mense . . . . . Anno . . .

Vocatus (vel vocata) personaliter comparuit coram me infrascripto (scribantur nomen, cognomen etc., illius qui actum est confecturus) sistente in (notentur locus et dioecesis ubi ipse reperitur) [ad hunc actum tantum n. R. P. D. … specialiter delegato, prout ex Eiusdem literis mihi directis et datis sub die (exprimatur quo die ipsi literae scriptae fuerint) praesenti positioni alligandis N. .... N. … (nomen, cognomen et qualitates testis conventi) qui (vel quae), delato ei iureiurando de veritate dicenda, quod praestitit (etiam Sacerdos) tactis Ss. Dei Evangeliis, fuit per me.

1. Interrogata: Utrum noverit (e. g. mulierem) N. .... N .... ? (nomen, oognomen et qualitates personae indicatae).

Respondit: … (Scribatur lingua qua utitur testis, eius responsio).

2.Interrogata: Quaenam sit eius vitae ratio, quinam mores, quaenam penes populum existimatio?

Respondit: . . . . . . .

3. lnterrogata: Utrum (e. g. eam) censeat fide dignam vel contra mentiendi, calumniandi in iudicio et etiam peierandi capacem existimet?

Respondit: . . . . . .

4. Interrogata: Utrum sciat num forte inter (e. g. eam) et Sacerdotem quendam ulla, extet vel extiterit odii vel inimieitiarum causa?

Respondit: . . . . . . .

Tunc, acto testi debite perlecto, delatoque ei iureiurundo de secreto servando, quod praestitit ut supra, dimissus (dimissa) fuit, et antequam discederet, in confirmationem praemissorum se subscripsit (vel si scribere nequeat: cum scribere, prout asseruit, non posset (notetur causa), fecit signum Crucis).

Postquam testis hic se subscripserit vel signum Crucis fecerit qui testimonium recepit subscribat se hoc modo:

Acta sunt haec per me N. … N. … [a R. P. D. N. N. ad hunc actum tantum specialiter delegatum].

L. ✠ S.

[Delegatus deinde actum directe ad Eum a quo delegationem accepit transmittet una cum instructione et literis acceptis nihil omnino apud se retinendo].

Nota

  1. Quae inter parentheses quadratas inclusa sunt valent in casu quo diligentiae a delegate peragantur.

Formula I: Modus examinis per generalia assumendi[1]

Notorius, si adsit, secus qui examen assumpturus est incipiet actum his vel his similibus verbis:

Die . . . Mense . . . . Anno

Vigore dcreti R. P. D. (scribatur nomen etc. Ordinarii loci) dati sub die … vocatus (vel vocata) personaliter comparuit coram infrascripto (scribantur nomen, cognomen etc. illius qui actum est recepturus, quique, si notarius non adsit, scribat: coram me infrascripto), sistente in (notentur locus et dioecesis ubi reperitur qui actum est recepturus) [ad hunc actum tantum a R. P. D . . . . . . . specialiter delegato, prout ex Eiusdem literis [mihi] directis et datis sub die (exprimatur quo die ipsi literae fuerint scriptae) praesenti positioni alligandis], N. N. (scribantur nomen, cognomen, nomen patris, patria, aetas) conditio et habitatio personae advocatae; et si haec religiosa fuerit, etiam nomen quo in saeoulo vocabatur), cui delato iureiurando de veritate dicenda, quod praestitit tactis Se. Dei Evangeliis (quae manu tangere debet), fuit:

Interrogata: An sciat vel imaginetur causam suae vocationis et praesentis examinis?

Respondit: . . . . . . . (Scribatur responsio lingua qua utitur persona vocata).

Interrogata: A quot annis usa sit accedere ad Sacramentum poenitentiae?

Respondit: …

Interrogata: An semper apud unum eumdemque Confessarium Sacramentum poenitentiae receperit vel apud plures Sacerdotes: insuper an in una eademque, vel in pluribus Ecclesiis?

Respondit : . . . . . . .

lnterrogata: An a singulis quibus confessa est Sacerdotibus exceperit sanctas admonitiones, et opportuna praecepta, quae ipsam examinatam aedificarent, et a malo arcerent.

Respondit: . . . . . . .

Si responsio fuerit affirmativa, id est si dicat se bene semper fuisse directam, tunc interrogetur sequenti modo:

Interrogata: An sciat vel meminerit se aliquando dixisse vel audivisse quemdam Confessarium non ita sancte et honeste sese gessisse erga poenitentes, vel murmurationes, seu verba contemptibilia contra ipsum Confessarium prolata fuisse: ex. gr. ipsam examinatam ab uno vel a pluribus poenitentibus, atque ab uno abhine anno, vel a quatuor aut tribus mensibus similia audivisse?

Respondit: . . . . . . .

Si post hanc interrogationem et animadversionem persona examinata negare pergat, claudatur aotus oonsueta forma, quae ad calcem huius instructionis prostat.

At si quidquam circa aliquem oonfessariumm ixuta ea de quibus interrogatur, aperuerit, ulterius interrogabitur prout sequitur:

Interrogata: Ut exponat nomen, cognomen, officium, aetatem Confessarii, et locum seu sedern confessionis; an sit presbyter saecularis vel regularis etc.

Respondit : . . . . . . .

Interrogata: Ut exponat seriatim, sincere et clare, discretis tamen castigatisque verbis, ea omnia, quae in Sacramentali confessione vel antea vel postea vel occasione confessionis audierit a Confessario praedicto minus honesta: vel an ab eodem aliquid cum ipsa inhoneste actum fuerit nutibus, tactibus seu opere etc.

Respondit: . . . . . . .

Hoc loco iudex solerter curabit ut referantur iisdem verbis, quibus confessarius usus fuerit, sermones turpes, seductiones, invitamenta ad conveniendum in aliquem locum ad malum finem, aliaque omnia, quae crimen sollicitationis oonstituunt, adhibita vernaoula lingua, in quam responsiones sedulo et iuxta veritatem exarabuntur ac, quantum possibile, iisdem verbis quibus dantur; animum addat personae examinatae, si animadvertat eam nimio timore aut verecundia a veritate patefacienda praepediri, eidem suadens omnia inviolabili secreto premenda fore. Denique exquiret tempus a quo sollicitationes inceperint, quamdiu perduraverint, quoties repetitae, quibus verbis et actibus malum finem redolentibus expressae fuerint. Cavebit diligenter a quaerendo de consensu ipsius personae exminatae in sollicitationem, immo eam expresse moneat se non teneri ad consensum forte praestitum manifestandum. Item cavebit a quacumque interrogatione quae desiderium prodat cognoscendi eiusdem peccata.

Interrogata: An sciat vel dici audierit praedictum Confessarium alias personas poenitentes sollicitasse ad turpia; et quatenus affirmative, eas nominet (atque hic iubebit dare nomen, cognomen etc, aut saltem ea meliora indicia quibus aliae personae sollicitatae detegi possint).

Respondit : . . . .

Si forte inducantur aliae personae sollicitatae, erit ipsius iudicis eas quoque prudenter advocare eodemque modo examinare.

lnterrogata: De fama praedicti Confessarii tam apud se quam apud alios?

Respondit: . . . . . . .

Interrogata: An praedicta persona examinata, deposuerit ex iustitiae et veritatis amore, vel potius ex aliquo inimicitiae veI odii affectu etc.

Respondit: . . . . . .

Quibus omnibus absolutis, peregantur personae examinatae omnia quae scriptis tradita sunt, vel, iusta de causa in tabulis exprimenda, instrumentum ei tradatur ut secum ipsa illud legat coram eo qui examen excepit; omnibusque ab ea probatis et acceptatis, una cum correctionibus, additionibus et lituris, si quae sint, invitetur ad subscribendurn, ac delato ei iureiurando de secreto servando, dimittatur. Quae omnia describentur his verbis:

Quibus habitis et acceptatis dimissus (dimissa) fuit iuratus (iurata) de secreto servando, iterum tactis Ss. Dei Evangeliis (super Evangelium iterum iurabit) et in confirmationem praemissorum se subseripsit (vel, si scribere nequeat: cum scribere, prout asseruit, non posset notetur causa), fecit signum Crucis).

Postquam persona examinata hic se subscripserit vel Crucis signum fecerit, subscribet se notarius, si adfuerit, hoc modo:

Acta sunt haec per me N. N. notarium (et si ad hunc actum tantum fuerlt assumptus: ad hunc actum tantum assuptum).

L. ✠ S.

Tandem se subscribet qui examen recepit. Si vero notarius non adfuerit, tunc qui examen excepit se subscribet hoc modo:

Acta sunt haec per me N. N. [a R. P. D. N. N. ad hunc actum tantum specialiter delegatum].

[Delegatus integrum deinde actum directe ad Eum a quodelegationem accepit transmittet una cum instructione et literis acceptis nihil onmino apud se retinendo].

Nota

  1. Quae inter parentheses quadratas inclusa sunt valent in casu quo examen a delegato fiat, vel respective, absque interventu notarii.
    Si delegatus autem gravi de causa significanda, hunc modum assumendi examen servare non possit, recurrat pro instructione ad Eum a quo delegationem accepit.

Formula L: Formula propositionis a promotore iustitiae faciendae, completa inquisitione

Proemissa brevi reassumptione ac disquisitione super rationibus iuris et facti, concluditur a promotore iustitiae ex. gr. ut sequitur, iuxta tamen rerum adiuncta :

Attentis omnibus, decernendum censeo ut Sac. . . . . . . moneatur (simpliciter vel ixuta modum) - vel - constituatur in Curia e. g. dioecesana et fiat causa prout de iure (interim, vero, .... et addantur si quae promotori proponendae videantur) canonicae opportunae provisiones).

. . . die .... anno.

Subscriptio Promotoris iustitiae

Formula N: Denuntiatos de crimine sollicitationis monendi ratio

De denuntlatis semel aut iterum de infando sollicitationis crimine plerumque, praeviis scilicet opportunis diligentiis, decernitur ut: Moneantur (simpliciter vel iuxta modum) sub secreto Sancti Officii. Cui monitionis huiusmodi impertiendae munus est vel committur, sacerdotem denuntiatum, qua par est circumspectione, penes se vocabit, eumque gravibus quidem, plus minusve pro rerum adiunctis et tenore decreti, sed paternis insimul atque omnino genericis, ne ullo modo sive direete sive indirecte denuntiantes prodantur, verbis commonefaciet «pervenisse ad aures Ecclesiasticae Auctoritatis, eum in sacro Poenitentiae tribunali non semper, qua decuisset prudentia ac sanctitate, se gessisse, ita ut non immerito timendum sit, ne sacramentum ipsum reconciliationis in animarum perniciem, ausu temerario, convertere attentaverit: sua igitur quam maxime interesse sibi in posterum accurate cavere, ne ad procedendum ad graviora Ecclesiastica Auctoritas compellatur». Servetur, ceterum, quoad omnia et cum omnibus aretissimum secretum Sancti Officii.

Si monito fiat per epistolam. haec eadem adhibeatur monendi ratio.

[Delegatus vero ad monitionem faciendam, opportuno tempore Eum a quo delegationem accepit de resultantibus certiorem faciat, documentaque omnia, si quae habeat, simul ad Ipsum transmittendo nullumque apud se retinendo].

Formula O: Formula decreti ad constituendum imputatum

Formulae hic propositae non sunt, ut patet, deflnitivae: variae enim esse possunt ac debent pro diversis rerum adiunctis. Proponuntur ergo ad exemplum.

A) AD CONSTlTUENDUM IMPUTATUM SIMPLICITER

Sac . . . . . . . . . eonstituatur in Curia dioecesana super omnibus adversus eum deductis et fiat causa prout de iure.

Acta sunt haec . . . .. (locus residentiae Ordinarii loci)

Die . . . mense . . . anno . . .

Subscriptio Ordinarii loci
Subscriptio Notarii

B) AD CONSTlTUENDUM IMPUTATUM, ADIECTIS PROVISIONIBUS CANONICIS

Sac . . . . . . . . . constituatur in Curia dioecesana super omnibus adversus eum deductis et fiat causa prout de iure, Interim vero (e. g. maneat suspensus a celebratione Missae, vel a sacris ministeriis et spiritualibus officiis exercendis; - deserat locum . . . . et secedat in locum . . . . . ibique sub peculiari vigilantia maneat etc.).

Acta sunt haec : . . . (ut supra) die . . . mense . . . .

L. ✠ S.

Subscriptio Ordinarii loci
Subscriptio Notarii

Formula P: Modus peragendi constituta

NB. Ad Normam art. 52 iudex Reum iuramento veritatis dicendae ne adstrlngat.

Notarius incipiet actum;

« Die . . . mense . . . . anno . . . .

Vocatus personaliter comparuit coram infrascripto (scribantur nomen, cognomen etc. illius qui constituta peragit) [aa hunc actum specialiter delegato], sac. N. N. qui fuit;

Interrogatus de sui ipsius nomine, cognomine, parentibus, patria, aetate, conditione etc.

Respondit . . . (Notarius scribet lingua vulgari et, quantum fieri poterit, iisdem verbis quibus utitur reus, eius responsiones).

Interrogatus: Utrum sciat vel torte imaginetur suae vocationis causam?

Respondit . . . (et sie continuabitur usque ud finem, adnotando singulas interrogationes et responsiones ad eas)».

Si responsio secundae huic interrogationi fuerit affirmativa, iudex invitabit reum ud omnia singillatim et sincere exponenda; secus eum graviter monebit ut, propria conscientia excussa, dicat num forte alicuius criminis se gravatum sentiat. Et siquidem affirmative demum respondeat eum, ut supra, iterum invitabit ad proprias culpas, qua decet humilitate et sinceritate, eonfitendas, expressis nominibus condelinquentium nec non dictis ac factis aliisque rerum adiunctis quae criminum patratorum materiam et individunlitatem constituunt.

Et quoniam difficile est ut inde ab initio omnium reus meminisse queat, poterit iudex duorum vel trium dierum spatium ei constituere, quibus durantibus in oratione et lacrimis propriam conscientiam diligenter excutiat, tributa ei facultate suam confessionem, si velit, etiam scripto tradendi, quam in sequenti constituto iudex formiter recipiet vel, si fuerit scripto tradita, accipiet ab eius manibus folium, quo continetur, et tradet notario qui rem notabit e. g. hoc modo: «Tradidit reus folium, suam confessionem, ut asseruit, scripto referens) quod incipit ... (adnotabit prima documenti verba), et desinit ... (adnotabit postrema), quodque accipiens signavi littera A (signabit folium hac vel alia alphabeti littera) et de actis feci». Modus hic semper servandus erit quoties aliquod cuiuscumque generis documentum a reo oblatum in acta inserendum sit.

Post haec, conferens index factam a reo voce vel scripto confessionem cum denuntiationibus in actis existentibus, siquidem in ea nihil omissum vel diminutum fuisse comperiet, contestationibus omissis, ad postremas interrogationes procedet; sin vero aliquid in his inveniet quod reus vel nullo modo vel non ex integro confessus sit, id ei tantum contestabitur, ut infra dicetur.

Quod si contra reus adhuc negativus permanserit, eum iudex ulterius interrogabit utrum sciat adversus quaenam delicta Supremum Tribunal procedit; si nesciat, ei huiusmodi crimina enumerabit (haeresis, sollicitatio ad turpia, crimen pessimum, violatio sigilli etc.). Dein quaerat utrum aliquod ex iis criminibus patraverit: si affirmative respondeat, eum invitabit ad confessionem spontaneam, sicut antea, secus ei perleget decretum, quo mandatum est ut Constitutis subiiciatur. Dein eum iubebit propriae ipsius vitae cursum et rationem exponere; ubi natus, ubi educutus fuerit, studia quae peregerit, an et quos gradus academicos aliave honoris insignia promeritus sit, ubi commoratus, quibus muneribus officiisque functus fuerit et cetera huiusmodi. Tandem quaeret ab eo an inimicos habent, quinam ii sint et quaenam eorum inimicitiae causa.

Praemissis hisce generalibus interrogationibus, index, antequam reo convento singulas denuntiationes contestetur, eum circa particularia personarum, locorum, temporum adiuncta interrogabit, de quibus in denuntiatione sermo est et quae eius probabilem veritatem vel falsitatem demonstrare possunt: v. g. de situ confessionalis sedis in ecclesia vel cubiculorum in domo sacerdotis; num poenitentes interdum ante vel post confessionem domi recipiat ut ipsis consilia impertiatur, libros commodet etc.; num accidat ut, cum muliere sola sive domi sive in sacristia post confessionem diu loquatur idque ianua c!ausa, num tali die in tali pago val civitate versatus sit etc.

Dein iudex contestabitur reo - semper reticito nomine denuntiantis -- singulas denuntiationes, haud quidem, ut dici solet, uno et continuato spiritu, sed omnes uniuscuisque denuntiationis partes distinctim reo perlegens et quodammodo obiiciens prius integram denuntiationem et dein singillatim per partes quae in denuntiatione exposita sunt.

Iudex incipiet a dictis et factis minus gravibus et ad graviora paulatim, procedet; nec omittet contestari etiam dictum aliquod vel factum non criminosum, si quod sit a denuntiantibus relatum, ut, eo admisso, si forte deinde reus inficiabitur dicta vel facta. criminosa, argui possit ea omnia ita coniuncta esse, ut nequeat publica Ecclesiae Auctoritas alia uti vera, alia uti falsa habere. Ad singulas vero denuntiationes confirmandas adducendae etiam erunt, si habeantur, «diligentiae» favorabiles denuntianti et non favorabiles denuntiato; nec non ipsi obiiciendae erunt «informationes», quae habeantur ei non favorabiles.

Ratione connexionis seu continentiae, index contestabitur reo etiam crimina ad S. Officium non spectantia, de quibus reus demuntiatus fuerit et pro quibus iudicium nondum subierit.

Pariter contradictiones, in quas forte reus inciderit, sive super spectantibus sive super non spectantibus necnon tergiversationes, effugia atque impares responsiones erunt ipsi contestandae.

Omnium denuntiationum contestationibus ad finem perductis, si quidem plures habeantur demuntiationes et reus negativus permanserit, non omittat iudex eidem declarare contra eius denegationes extare denuntiationes numero plures, tempore distinctas atque a diversis personis emissas, quae ex certis testimoniis constat boni nominis esse, omnino fide dignas, calumniandi et periurandi incapaces, sibi invicem ignotas, unde conspiratio impossibilis, ac neque inimicitia neque alio humano affectu ad accusundum adduetas fuisse, sed tantum ut ineluctabili obligationi satisfacientes, propriae conscientiae consulerent.

Rebus huc adductis, index a reo sciscitabitur quid ipse sentiat circa sextum Decalogi praeceptum et Poenitentiae Sacramentum; num licitum putet confessario cum poenitentibus ita se gerere, uti ex certis dooumentis (vel si confessus fuerit ex sui ipsius confessione) ipsum se gessisse comprobatur; num forte censeat haec omnia a peccato esse aliena; utrum noverit Constitutionem Apostolicam s. m. Benedicti XIV quae incipit: «Sacramentum poenitentiae», et poenas quas confessariis sacro ministerio in perniciem animarum abutentibus ea sacrique canones comminantur; et tandem num aliquid in propriam excusationem afferre valeat.

Post haec iudex quaeret ab eo utrum processum hic et nunc pro legitimo retineat vel e contra aliquid adversus illum excipiendum habent, et utrum a defensore ex officio adsisti contentus sit vel proprium defensorem sibi nominare, et, si pro exceptione aliqua instabit, utrum forte denuntiantium examen repeti velit.

Si affirmativam huic postremae interrogationi dabit responsionem, vel si quocumque modo in sui favorem aliquid adducet propter quod testes audiri debeant (sicuti, ceterum, si gravis quandoque inopinata difficultas oboriatur), Constituta suspendantur reassumenda postquam personae denuntiantes fuerint iterum examinatae vel testes auditi, quorum novas depositiones index dein, reassumptis Constitutis, inquisito formiter contestabitur.

Denuntiationum contestationibus absolutis, contestationum textus tradi debet Promotori iustitiae, qui eum examini subiiciat ac declaret an aliquid habeat animadvertendum, an novae forsan contestationes vel nova acta peragenda sint etc.

Constituta ab iudice non erunt claudenda, nisi prius expressum eonsensum habuerit Promotoris iustitiae.

In fine uniuscuiusque sessionis perlegentur reo, omnia quae a notario scriptis tradita sunt, iisque ab eo probatis et acceptatis uno cum correctionibus, additionibus et lituris, si quae sint, invitabitur ad subscribendum; ac monitus graviter de secreto servando, dimittetur. Quae omnia notarius describet his verbis: «Quibus habitis et acceptatis, reus dimissus fuit monitus de secreto servando et antequam discederet, in confirmatione praemissorum se subscripsit».

Postquam reus conventus hic se subscripserit, subscribet se notarius hoc modo: «Acta sunt haec per me N. N. notarium (et si ad hune actum tantum fuerit assumptus: ad hunc tantum actum assumptum)». Denique se subscribet index constituens.

Cum vero non una eademque sessione Constituta ad extitum ut plurimum perducantur, sed pluribus sessionibus opus sit, unaquaeqne ex eis eodem modo aperietur et claudetur, appositis toties quoties in calce tum rei coventi tum notarii tum iudieis subscriptionibns, et in fine cuiusque sessionis index constituet reo diem sessionis sequentis quod notarius notabit hoc modo: «Quibus habitis et acceptatis, reus, constituta ei die . . . mensis ... ad iterum comparendum, dimissus fuit monitus eta.» ut supra. In sequenti vero sessione prima interrogatio erit: «Utrum his quae in praecedentibus sessionibus gesta sunt, aliquid reus ex se addendum habeat, detrahendum. corrigendum»: et transcripta responsione, continuabitur inde, ubi praecedenti examini finis factus fuit.

N. B. - Supervacaneum fere est animadvertere quod iudex antequam ad constituta peragenda deveniat, accurate examini subiicere debet omnia acta processus informativi - scl. denuntiationes omnes tum informes tum formales etiam de materia ad S. O. non spectantes; diligentias circa mores et veracitatem denuntiantium, necnon diligentias et informationes de vita, moribus ac publica fama denuntiati, litteras amatorias ab ipso forte conscriptas etc. - ita ut idem iudex in promptu habeat omnia elementa, quibus rei denegationes infirmare, arbitrarias eiusdem affirmationes refellere et ex partialibus concessionibus ad ampliora admittenda eum cogere valeat.

Formula Q: Formula petitoriae a promotore iustitiae exhibendae

A) IN CASU DIMISSIONIS PROPONENDAE

Praemissa brevi reassumptione ac disquisitione super rationibus iuris ac facti, concluditur; e. g.

Attentis omnibus decernendum puto ut Sac. . . . . . . dimittatur cum gravi monitu, firmo remanente processu. Et ad mentem. Mens est ut (e. g.) diligentissime invigiletur: a quavis cum mulieribus familiaritate, adhibitis: etiam censuris ecclesiasticis, omnino deterreatur, et si quid minus honestum (vel: si quid sacerdotali vitae minus conveniens etc.) in eius vitae ratione deprehendatur, statim iterum au tribunal deferatur.

Die . . . Mense . . . . . Anno . .

Subscriptio Promotoris iustitiae

B) IN CASU CONDEMNATIONIS PROPONENDAE

Praemissa ut supra etc .
. . . . . decernendum puto ut impositis congruis (vel gravibus) poenitentiis salutaribus, inter quas exercitiis spiritualibus per ..... dies in domo aliqua religiosa peragendis, quibus durantibus maneat suspensus a celebratione Missae, Sac ..... dimittatur cum (hic exprimantur poenae ad praescriptum Can. 2368 § 1 nec non supplementares sanctiones quae in caau infligendae videantur). Quod si forte complicem Reus absolverit, consulat conscientiae suae per recursum ad S. Poenitentiariam.

Die . . . Mense . . . . . Anno . . . .

Subscriptio Promotoris iustitiae

C) IN CASU PROPONENDAE ABSOLUTIONIS

. . . . . decernendum puto: Constare ex actis de innocentia imputati; ideoque Sac. . . . . . . dimittatur absolutus.

Formula R: Modu ferendi sententiam condemnatoriam in causis de sollicitatione quando Reus negativus permansit

Nos (notetur nomen, cognomen, qualitates etc. iudcis Ordinarii vel Delegati).

Cum . . . . . (nomen, cognomen, nomen patris, aetas, conditio ete. Rei. qui si Religiosus fuerit, addatur quoque nomen quo utebatur in saeculo) Poenitentiae Sacramento abuti non sit veritus verbis actisque de quibus in Constitutionibus Pontificiis et speciatim in Constitotione Benedicti XIV. cuius initium SACRAMENTUM POENITENTIAE, haec dicens ac faciens . . . . (hic summatim, prudentibus discretisque verbis, edicatur quomodo, quoties etc. Reus deliquerit) :

Cumque propter haec omnia ad Nostrum Tribunal denunriatus, ibique, regulari contra eum processu constructo ac debite citatus die (adnotetur dies, mensis citationis), Constitutis subiectus fuerit diebus (dicatur quibus): negativus quidem permansit, sed nihilominus de reitate concictus fuit.

Quamvis igitur de fide doctrinaqne catholica recte se sentire affimaverit (supposito, scilicet, quod revera ita res se habuerit), ac defensor pro munere suo debitas pro eo defensiones opportune promovere et substinere non defuerit:

Nihilominus, omnibus rite graviterque perpensis, Nos Iudex Ordinarius vel Delegatus hac die (notetur dies qua sententia fertur) ex actis et probatis sententiam quae sequitur ferendam esse putamus ac retinemus.

Itaque Dei Nomine invocato, Illoque beatissimae semperque Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini Nostri Iesu Christi, Nostra hac definitiva sententia quam pro Tribunali sedentes his tabulis edicimus in causa quae coram Nobis agitatur inter D . . . . . [nomen, cognomen etc. Promotoris Iustitiae) Promotorem

Formula S: Modus ferendi sententiam condemnatoriam in causis de sollicitatione quando Reus sua crimina confessus est

Nos (notetur nomen, cognomen, qualitates etc. iudicis Ordinarii vel Delegati).

Cum . . . . (nomen, cognomen, nomen patris, aetas conditio etc. Rei, qui si Religiosus fuerit, addatur quoque nomen quo utebatur in saculo) Poenitentiae Sacramento abuti non sit veritus verbis actisque de quibus in Constitutionibus Pontificiis et speciatim in Constitutione Benedicti XIV, cuius initium SACRAMENTUM POENITENTIAE, haec dicens ac faciens . . . . . . (hic summatim, prudentibus discretisque verbis, edicatur quomodo, quoties etc. Reus deliquerit).

Cumque propter haec omnia ad Nostrum Tribunal denuntiatus, ibique, regulari contra eum processu constructo ac debite citatus die (adnotetur dies, mensis citationis), Constitutis subiectus fuerit diebus (dicatur quibus); haec et haec (resumatur breviter eius eonfessio) confessus est.

Quamvis igitur de fide doctrinaque catholica recte se sentire affirmaverit (supposito, scilicet, quod revera ita res se habuerit), ac defensor pro munere suo, debitas pro eo defensiones opportune promovere et substinere non defuerit;

Nihilominus, omnibus rite graviterque perpensis, Nos Iudex Ordinarius vel Delegatus, hac die (notetur dies qua sententia fertur) ex actis et probatis sententiam quae sequitur, ferendam esse putamus ac retinemus.

ltaque Dei Nomine invocato, Illoque beatissimae semperque Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini Nostri Iesu Christi, Nostra hac definitiva sententia quam pro Tribunali sedentes his tabulis edicimus in causa quae coram Nobis agitur inter D . . . . . (nomen, cognomen ete. Promotoris Iustitiae) Promotorem iuatitiae apud hoc Tribunal et . . . . . (nomen, cognomen etc. Rei, ut supra), dicimus, decernimus, declaramus et sententiamus . . . . . . (nomen, cognomen etc. Rei repetitur), ob ea quae confessus est, reum iudicatum esse de crimine sollicitationis ad turpia (et falsi dogmatis), ac propterea censuras poenasque meruisse quae a sacris canonibus contra tales delinquentes sunt latae, statutae ac promulgatae.

Ne igitur supradicti errores et culpae sine poena remaneant. Reusque cautius vivere in posterum pergat, aliisque in exemplum sit, eum ita condemnamus . . . . . (addatur pars dispositiva sententiae).

Item pro poenitentiis salutaribus illi imponimus . . . . .. (indicentur poenitentiae quae imponuntur).

Quoniam vero supradictos errores et culpas idem Reus sponte confessus est ac pro eis veniam humiliter postulavit, propterea nos eum volumus ab excommunicatione in quam (forsan) incurrit, absolvere, dummodo scilicet antea corde sincero et fide non ficta errores ipsos abiuret et culpas detestetur; sicut hac nostra sententia ordinamus ut facere debeat modo ac forma a Nobis statuenda.

Et ita dicimus, decernimus, declaramus, ordinamus ac definitive sententiamus nec non executioni mandare intendimus ac volumus, sicut de facto mandamus meliori eo modo eaque forma quae iure possumus ac debemus, ud hoc praesentibus litteris simul ordinantes ut Reus in diem . . . . . . citetur ad audiendam huius Nostrae sententiae lectionem et intimationem.

Ita pronuntiamus (et actus claudatur cum indicatione Ioci et diei in quibus exaratus fuit).

L. ✠ s.

Subscriptio iudicis Ordinarii vel Delegati
Subscriptio Notarii

Formula T: Modus testandi de promulgatione ac intimatione sententiae in causis de sollicitatione

Notarius actum incipiat his verbis:

Vigore decreti die (notetur dies qua sententia lata est) lati a . . . . . . . (nomen, cognomen etc. iudicis), coram eodem sistente in (notetur locus etc.), adstante notario, personaliter comparuit N. N. (nomen, cognomen, nomen patris, aetas, conditio etc. Rei, qui si Religiosus fuerit, addatur quoque nomen quo utebatur in saeculo), cui per praefatum iudicem pro tribunali sedente quae sequuntur lecta sunt:

Et hic de verbo ad verbum documentum quo sententia lata est integre legitur.

Deinde additur:

Die . . . mensis . . . . .. anni his scriptis promulgata fuit antedicta sententia per supradictum (nomen. etc. iudicis) pro Tribunali sedentem (dicatur quo in loco), et ab eodem lecta alta et intelligibili voce, praesente dicto (nomen etc. Rei) audiente et intelligente et non contradicente: - (si confessus fuerit) addatur: quin imo parere volens, genuflexus coram iudice, tangens sacrosancta Dei Evangelia ante se posita, abiuravit supradictos errores [ac baereses ac generatim omnes alios errores atque haereses Sanctae Catholicae et Apostolicae Romanae Ecclesiae contrarios], prout in schedula suae abiurationis, qua abiuratione peracta, adhuc genuflexus, fuit absolutus in forma Ecclesiae consueta a sententia excommunicationis et S. M. E. reconciliatus, adhibitis orationibus et caeremoniis solitis et consuetis, ac iniunctis ei poenitentiis salutaribus in dicta sententia contentis.

Die letzten fehlenden Zeilen aus dem „Formular T“, werden aus einer[1] englischen Übersetzung genommen:

Having received all these things, he was dismissed, sworn to observe the secrecy at the touch of the holy Gospels and previcusly, in confirmation of what was presented before, of his and my signature.

Signature of the Accused

These Acts have been signed by myself, N.N. the notary (and if he has been authorized only for this act: authorized only for this Act).

Finaly, the judge signs.

Nota

  1. Eine englische Übersetzung bei www.cbsnews.com

Weblinks

Meine Werkzeuge