Quum nuper (verba)

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
Schreiben
Quum nuper

SACRA CONGREGATIO CONCILII
8 maii 1920
MISSAE BINATAE AC PRO POPULO

(Fons: commentarium officiale: AAS XII [1920] 536-542)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

SPECIES FACTI. - Quum nuper Ordinarius Viglevanen. ab hac S. Congregatione prorogationem postularet duplicis quo fruebatur indulti quinquennalis, quorum alterum ipsi concedebat facultatem dispensandi, sub certis conditionibus, sacerdotes curam animarum gerentes ab onere applicandi pro populo, ita quidem ut eleemosyna percipi posset, favore Seminarii eroganda; alterum vero consimilem facultatem indulgebat permittendi ut stipendium pro Missa a sacerdotibus habitualiter binata perciperetur favore Seminarii, - nonnullas pariter exposuit difficultates de indulti interpretatione subortas. In primis enim conquerebatur quos dam parochos et sacerdotes ordinationibus episcopalibus - exigentibus ut in recensitis casibus Mssa applicaretur omnino ad mentem Episcopi vel ad certam aliquam dantis eleemosynam intentionem, ut stipendium semper Seminario acquiri posset - penitus refragasse, contendentes in Episcopi potestate, etiam ex concesso indulto, non esse tollere optio- nem gratuitae celebrationis sive pro grege, sive pro privata quapiam intentione. Praeterea, in modo taxandi eleemosynam, quae favore Semi- narii ad Curiam remittenda esset, ambiguum videbatur, si quid, detracta taxa synodali, esset celebranti relinquendum, attenta praesertim natura capellaniarum unde ordinario stipendium missae festivae in dioecesi depromitur.

« Enimvero - ita Episcopus - hae in casu triplicis sunt diffe- r e n t i a e : IA aliae habent annuum reditum assignatum pro celebranda Missa singulis diebus festis in determinata ecclesia et determinata hora, sed sine onere applicationis; 2a pro aliis etiam habetur constitutus annuus reditus, sed cum onere applicationis; 3a tandem aliae proveniunt ex obligatione Missarum, quae ad pauciorem numerum reductae sunt, ideoque fuit auctum stipendium ut certo modo haberetur Missa pro commoditate fidelium ». Hinc tria quaerebat:
« a) utrum Episcopus « possit tolerare ut sacerdos binans retineat sibi omnes reditus secundae Gapellaniae, detracto dumtaxat stipendio synodali ad Semina- « rium devolvendo;
b) an vero Episcopus debeat in singulis casibus determinare partem redituum tribuendam sacerdoti binanti;
c) utrum in assignanda taxa solvenda sacerdoti binanti, possit haberi ratio incommodi, quod is debeat subire atque etiam difficilis conditionis oeconomicae in qua versetur ob praesentis temporis circumstantias;
d) utrum idem criterium debeat applicari parocho binanti ».

Harum itaque rerum expositarum serie, duo dubia Emis Patribus- resolvenda proposita sunt, nimirum:

I. An loci Ordinarius, vi indulti apostolici, adigere valeat presbyteros ut missam binatam vel pro populo dispensatam applicent in favo- rem piae causae.

II. An tolerari possit praxis exigendi favore causae piae eleemosynam taxae dioecesanae solummodo, relicto reliquo triplicis generis capellaniae reditu sacerdoti ex indulto apostolico missam iteranti vel missam pro populo dispensatam celebranti in casu.

SYNOPSIS DISCEPTATIONIS. - Praecipua disceptatio circa primum dubium acta est:

a) Pro parte negantium Ordinario praefatam facultatem, haec afferebantur rationum momenta: Secundum vigentem disciplinam, soli Superiores religiosi intentiones missarum suis subditis praescribunt. Id numquam faciunt episcopi, perraro S. Pontifex, qui, prout fecit v. gr. saeviente bello, in festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, a. 1918, procul dubio, id facere potest. Equidem, quum non paucae dioeceses maximis necessitatibus premantur, quaestio non fuerit impor- tuna, de iure constituendo, seu de introducendo more ut sacerdotes binantes missam binationis ad intentionem episcopi celebrare debeant; et parochi, in diebus festis suppressis, etiam pro necessitatibus dioecesis stipendiatam missam applicent, quam secus, non stipendiatam, pro ovibus suis offerre debent Verum, de iure praesenti, seu iam constituto, quum episcopi nequeant insolita, sive lege sive praecepto imponere, ne- ganda ipsis est facultas imponendi applicationem, v. g. pro Seminario, missae parochialis in diebus festis suppressis, et missae binationis.

Indultum autem, forma consueta concessum, quidpiam p e r m e i , sed neque parochis neque binantibus tollit optionem gratuitae celebrationis pro grege vel pro privata intentione: itaque vi solius indulti episcopus applicationem pro seminario nequaquam praecepto urgere potest, aut ea condicione binationem indulgere, praesertim cum binatio ac dispensatio a missa pro populo applicanda, non propter privatam sacerdotis utilitatem, sed propter publicam causam concedenda sit.

b) Sed ex adverso facile respondebatur. Vi indultorum de quibus agitur, Episcopus non solum facultatem habet dispensandi super onere Missam gratuito celebrandi, sed etiam applicandi, seu erogandi favore Seminarii stipendium sive eleemosynam ex tali celebratione retrahendam: aliis verbis idem fit, ad finem et intentionem propositam, dominus sti- pendii istius quod necessario supponitur in manu celebranti iam posi- tum. Itaque necessario pariter supponitur in obtenta facultate, facultas obligandi celebrantem ut huiusmodi stipendium in rerum natura ponat (si ita loqui fas est), de quo idem Ordinarius disponere ad praescriptum finem queat; quia hoc sine illo obtineri manifesto nequit. Nec valet ratio in contrarium allata: Episcopus quidem ex se non habet potestatem illam obligationem applicationis parochis aut sacerdotibus binantibus imponendi; idcirco indultum petiit a S. Sede, quae utique, prouti in confesso est, pollet illa potestate; petiit et obtinuit: accepta tali facultate, evidens est illa quoque potestas Episcopi. Itaque nihil conficitur observando quod in indulto S. Congregatio seu Apostolica Sedes (cf. can. 7) verbis mere facultativis usa est: « facultatem Ordinario concessit dispensandi sacerdotes curam animarum exercentes ab obligatione litandi missam pro populo... ut sacrum applicare valeant iuxta mentem Ordinarii ad effectum erogandi eleemosynam favore Seminarii » : ac etiam « facultatem indulget Ordinario permittendi sacerdoti tibus Missam die festo iterantibus ut applicare valeant secundam Missam iuxta mentem ipsius Ordinarii, ad effectum erogandi eleemosynam favore Seminarii ». Nam si episcopus revera uti voluit concessa sibi facultate ad effectum praescriptum, omnia media ad id contingendi, et idcirco etiam potestatem obligandi ad applicationem, tali indulto obtinuit. Aliud plane est quaerere annon opportunum sit nonnullas binatarum Missarum applicationes ab Ordinario arbitrio gratuito celebrantis permitti, ut nempe is eas, nullo recepto stipendio, pro se suisque ac etiam pro aliis ex caritate vel ex fidelitate applicare valeat, prout hortata est H. S. C. in Nanceyen. et Tullen. 11 sept. 1878; in Vivarien., 5 mart. 1887 ad I; at de iure ordinario ex parte Episcopi, praescribendi, vi indulti, applicationem qua de agitur, minime videtur ambigendum; Minus quoque officit quod opponitur, permissionem applicandi, in casu, non dari propter privatam sacerdotis utilitatem, sed propter publicam causam. Nonne enim in casu publica causa, et quidem Supremae Auctoritati comperta ab Eaque approbata, subest, nempe subveniendi Seminarii necessitatibus? Huius immo publicae causae utilitas, adeo peculiaris, in casu, comperta est, ut ipsi cedere debuerit communis utilitas procurandi per Missae consuetam applicationem, populi salutem; prout haec, quod ex adverso recolitur, cessit anno 1918 necessitati impetrandi finem atrocissime tunc saevientis belli. Ab inobedientiae igitur nota nullo modo excusandi videntur hi sacerdotes, qui suum iudicium iudicio Supremi Pastoris anteferentes, magis necessarium arbitrentur, quod ille in praesenti postponendum esse indicat.

II. De altero dubio haec afferebantur in votò elmi Consultoris. Pro huius dubii solutione - sic ille - tria principia videntur praemittenda:
1. omnino esse prohibitum, ne a sacerdote binante duplex stipendium recipiatur, quae prohibitio pluribus resolutionibus huius S. Congregationis firmata transiit in Codicem, can. 824, § 2; 2°, non tamen est prohibitum, quominus sacerdos bis celebrans possit percipere aliquam remunerationem intuitu laboris et incommodi extrinseci. Id iam fuerat resolutum ab hac Sacra Congregatione in Treviren. 23 maii 1861 et pariter transiit in Codicem, ubi canoni laudato additur clausula excepta aliqua retributione ex titulo extrinseco. Prohibitio recipiendi duplex stipendium pro duplici Missa eadem die celebrata, licet in indultis binandi concedi solitis soleret exprimi illa formula « firma prohibitione recipendi eleemosynam pro secunda Missa », non tamen videtur ita esse intelligenda, ut eleemosyna non possit praecise recipi pro secunda Missa, sed ita ut non recipiatur stipendium nisi pro una Missa, sive demum haec sit prima sive secunda. Hac ratione prohibitionem interpretati sunt Konings-Putzer, Gomment, in Facultates Apostolicas, n. 160; Many, De Missa, num. 58; Card. Gennari, Quistioni Teologico-Morali, qu. 586. Et consonat ratio prohibitionis; nam, - ut monet Benedictus XIV, Constitutione Quod expensis, § Ut autem - prohibitionis ratio ea fuit « ut avaritiae et sordidis quaestionibus adimèretur occasio vel saltem oblocutionibus silentium imponeretur: iam vero nec avaritiae nec scandalo datur occasio, si pro una tantum Missa stipendium recipitur, sive sit prima sive altera ». Cui interpretationi pariter favet Codex, a quo prohibitio (can. 824) effertur hoc modo: « Quoties pluries in die celebrat, si unam Missam ex titulo iustitiae applicet, sacerdos, praeterquam in die Nativitatis Domini, pro alia eleemosynam recipere nequit, excepta aliqua retributione ex titulo extrinseco »; ibi autem non fit distinctio inter primam et secundam, sed inter unam et aliam.

Quibus positis, diversum responsum videtur dandum quoad diversis casibus. Nam I° si agatur de Capellanía, quae habeat onus Missam festis diebus celebrandi in determinato loco et hora, sed sine obligatione applicationis, sacerdoti qui celebravit Missam cum stipendio, si praeterea celebrat ut expleat onus huius Capellaniae, non debent tribui annui reditus Capellaniae illi diei respondentibus, sed ex incommodo seu gravamine extrinseco poterit ab Episcopo assignari aliqua congrua retributio. Attamen addendum est in hoc casu Episcopum non posse quod supersit applicare Seminario, nisi novum obtineat indultum, quia hic non est quaestio de applicatione Missae, et Episcopus solum obtinuit indultum ut stipendium secundae Missae a sacerdote binante celebratae possit recipi et applicari Seminario.

2. Si agitur de tertio casu, in quo determinatum stipendium est assignatum pro singulis Missis, quique provenit ex reductione plurium Missarum-cum stipendia non sint separanda a celebratione Missarum, illud stipendium est in favorem Seminarii devolvendum, si sacerdos binans, aliam Missam iam celebravit cum stipendio, et Episcopus pote- rit, propter incommoditatem et gravamen extrinsecum, aliquid detra- here ad retributionem celebrantis prudenti arbitrio aestimandam cum proportione ad illud gravamen. Attamen in hoc casu, Episcopus non videtur posse obligare binantem, ut precise hanc alteram Missam celebret favore Seminarii; sed ex dictis poterit sacerdos binans primam Missam celebrare pro Seminario, devolvendo ad Seminarium stipendium pro ipsa receptum, et hanc alteram celebrare recepto pro se stipendio, licet hoc sit pinguius. Nam cum sacerdos binans possit recipere sti- pendium pro una Missa, potest eligere quam velit, et pronum est ut pro se eligat, quae stipendium habeat pinguius; nec Episcopus in vim indulti recepti videtur hoc posse prohibere, cum obstet principium tertio loco propositum.

3. Si agitur de secundo casu, in quo Capellanía constat annuis reditibus cum obligatione celebrandi et applicandi Missam singulis diebus festis et etiam, ut videtur, nonnullis aliis diebus, res est difficilior; pendet enim ex natura fundationis. Nam:
a) si fundatio ita est facta, ut pro singulis Missis celebrandis sit assignata quota pars integri reditus annui, tunc haec quota pars revera constituit stipendium Missae, quod proinde erit devolvendum in favorem Seminarii si binans iam celebravit cum stipendio. Sed in hoc casu valet quod de casu praecedenti dictum est, scilicet: Episcopum pro suo prudenti arbitrio posse aliquid assignare binanti pro incommodo seu gravamine extrinseco; ex alia vero parte binantem non teneri hanc praecise Missam celebrare per se et devolvere in favorem Seminarii stipendium alterius Missae a se celebratae;
b) si vero quota pars redituum integri anni non est assignata pro singulis Missis, sed integri reditus sunt assignati capellano, qui habeat onus* Missas celebrandi, tunc habetur casus verae Capellaniae, quae instar beneficii est. Iam in hoc casu, quando capellanus celebrat per alium, non tenetur sacerdoti celebranti dare integros reditus illi diei respondentibus, sed satis est ut det eleemosynam iuxta taxam synodalem, quod etiam firmatur Codice, can. 840, § 2; ergo, in casu, haec eleemosyna iuxta taxam synodalem detracta, erit devolvenda in favorem Seminarii. Reliqua pars redituum, ubi desit capellanus, manent penes ipsam Capellaniam, et non satis clare apparet, quod Episcopus illam partem possit applicare Seminario vi indulti recepti, quia indultum solum agit de stipendio Missae a sacerdote binante in favorem Seminarii. Ad hoc ut Episcopus id posset facere, deberet constare, ex modo quo Capellanía fundata est, hunc casum posse reduci ad praecedentem.

4. Quatenus quarto loco quaeritur utrum quod de aliis sacerdotibus binantibus dictum est, dici pariter debeat de parocho binante: ius Codicem praecedens erat, quod parochus binans propterea quod regeret duas paroecias, utramque Missam deberet applicare pro populo ideoque sine recepto stipendio; si vero binaret pro necessitate unius paroeciae, quam solam regendam haberet, tunc non teneri applicare utramque Missam pro populo, sed tamen pro neutra poterat recipere stipendium (Ita S. C. C. in Cameracen,, 22 sept. 1858).

Cum autem Codex in. hac parte aequiparaverit parochos Episcopis, qui tametsi regerent duas dioeceses non tenebantur applicare nisi unam Missam pro populo, (cann. 466, § 2; 824, § 2) et agens de sacerdote binante indiscriminatim agat de quolibet sacerdote, nec distinctionem faciat inter parochum et non parochum, concludendum videtur, quae ante dicta sunt de sacerdote binante, eadem prorsus ratione esse appli- canda parocho binanti, sive bis celebret pro necessitate unius paroeciae, quae regat, sive bis celebret ipse pro duplici paroecia sibi com- mendatam. - Hucusque Consultoris votum. Quare, etc.

RESOLUTIO. - Die 8 maii 1920 Sacra Congregatio Concilii, in plenariis Emorum ac Rmorum Patrum comitiis in palatio Apostolico Vati- cano habitis, suprascriptis dubiis respondendum censuit:

Ad 1: Affirmative.

Ad II: Reformato dubio in hanc formulam « A n tolerari possit quod favore Causae Piae exigatur eleemosyna taxae dioecesanae dumtaxât, relicto capellaniae reditu taxam excedente sacerdoti ex Apostolico indulto Missam iteranti, vel pro populo dispensataci celebranti, in casu » :

Si legitime sit designata eleemosyna, quum ea tota cedere debeat favore Causae Piae: Negative, salva tamen Ordinarii facultate aliquid assignandi sacerdoti celebranti, ratione incommodi vel laboris;

Si vero eleemosyna non sit legitime statuta: Affirmative; seu. cedere in casu favore Causae Piae dumtaxat eleemosynam taxae dioecesanae, facta item Ordinario facultate aliquid tribuendi eidem sacerdoti celebranti, ratione incommodi vel laboris. Facta autem de praemissis SSmo Dno Nostro Benedicto Divina Provv. PP. XV relatione per infrascriptum S. Congregationis Secretarium in Audientia diei ix subsequentis, Sanctitas Sua resolutionem

Emorum Patrum approbare et confirmare dignata est.

I. MORI,
Secretarius.
Meine Werkzeuge