Quum in constitutione apostolica (verba)

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
DUBIA
Quum in Constitutione Apostolica

SACRA CONGREGATIO CONCILII
10 augusti 1915
CIRCA TRIUM MISSARUM CELEBRATIONEM IN DIE SOLEMNIS COMMEMORATIONIS OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM

(Fons: commentarium officiale: AAS VII [1915] 479-480)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

Quum in Constitutione Apostolica Incruentum altaris diei x augusti huius anni sub num. 1 data fuerit facultas «omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur Solemnis Commemoratio omnium « fidelium defunctorum, ter Sacram facere; ea tamen lege, ut unam e « tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere «queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem « Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus », sequentium dubiorum solutio a S. Congregatione Concilii expostulata fuit, nimirum :

I. Ad normam praefatae Constitutionis, in die Solemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum, possuntne Sacerdotes unam e tribus Missis, quae magis eis placet, cui maluerint applicare et stipem inde percipere, vel primam tantum exclusive ?

II. Pro unica Missa quam illa die sacerdotes possunt cui maluerint applicare et stipem inde percipere, possuntne maiorem exigere eleemosynam, vel contenti esse debent eleemosyna ex constitutione synodali, vel consuetudine locali statuta?

III. Potestne sacerdos pro aliis duabus Missis, quas illa die celebrat pro omnibus fidelibus defunctis et ad mentem Pontificis, aliquid accipere ratione laboris, seu incommodi extrinseci, puta si ad aliorum commodum illas celebrare debeat hora vel loco satis incommodo, puta in aurora vel circa meridiem, in ecclesia vel oratorio rurali, aut coemeterii; vel ne hoc titulo quidem valeat aliquid percipere?

IV. Potestne sacerdos, etiam remoto quovis motivo lucri, alias duas Missas illa die pro suo arbitrio applicare et stipem percipere, et insequentibus diebus applicare per se vel per alium duas Missas, unam pro fidelibus defunctis, alteram ad mentem Pontificis?

Et quatenus negative:

V. Potestne Episcopus poenam suspensionis, etiam latae sententiae, et non faciendi suum stipendium, irrogare in eos qui ita agerent?


Sacra autem Congregatio Concilii ad proposita dubia respondendum censuit prout respondit:

Ad I. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam.

Ad II. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, excepto casu ultroneae oblationis, vetita tamen non solum petitione, sed etiam quacumque insinuatione ut eleemosyna maior ordinaria a fidelibus offeratur.

Ad III. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.

Ad IV. Negative.

Ad V . Affirmative.

Datum Romae, die 15 octobris 1915.

F. CARD. CASSETTA,
Praefectus.
O. Giorgi,

Secretarius.
Meine Werkzeuge