Quemadmodum Deus

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
Decretum Urbis et orbis
Quemadmodum Deus

S. Congregatio SS. Rituum
a papa Pio IX.
in patriarchalibus urbis basilicis inter missarum solemnia, quo sanctus Josephus catholicae ecclesiae patronus declaratur
8. Decembris 1870 publicatum

(Fons: commentarium officiale: ASS 6 [1870-71] 193-194)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


Quemadmodum Deus Iosephum illum, a Iacob Patriarcha progeni tum, praepositum constituerat universae terrae Aegypti ut populo frumenta servaret, ita, temporum plenitudine adventante, cum Filium suum Unigenitum mundi Salvatorem in terram missurus esset, alium selegit Iosephum, cuius ille primus typum gesserat, quemque fecit Dominum et Principem domus ac possessionis suae, principaliumque thesaurorum suorum custodem elegit. Siquidem desponsatam sibi habuit Immaculatam Virginem Mariam, ex qua de Spiritu Sancto natus est Dominus Noster Iesus Christus, qui apud homines putari dignatus est filius loseph, illique subditus fuit. Et quem tot reges ac prophetae videre exoptaverant, iste Ioseph non tantum vidit, sed cum eo conversatus, eumque paterno affectu complexus deosculatusque est; necnon solertissime nutrivit, quem populus fidelis uti panem de coelo descensum sumeret ad vitam aeternam consequendam. Ob sublimem hanc dignitatem, quam Deus fidelissimo huic servo suo contulit, semper Beatissimum Iosephum, post Deiparam Virginem eius Sponsam, Ecclesia summo honore ac laudibus prosequuta est eiusdemque interventum in rebus anxiis imploravit. Verum, cum tristissimis hisce temporibus Ecclesia ipsa ab hostibus undique insectata, adeo gravioribus opprimetur calamitatibus, ut impii homines portas inferi adversus eam tandem praevalere autumarent, ideò Venerabiles universi Orbis Catholici Sacrorum Antistites suas ac Christifidelium eorum curae concreditorum preces Summo Pontifici porrexerint, quibus petebant, ut Sanctum Iosephum Catholicae Ecclesiae Patronum constituere dignaretur. Deinde, cum in Sacra Oecumenica Synodo Vaticana easdem postulationes et vota enixius rénovassent, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX nuperrima ac luctuosa rerum conditione commotus, ut potentissimo Sancti Patriarchae Iosephi patrocinio Se ac Fideles omnes committeret, Sacrorum Antistitum votis satisfacere voluit, eumque CATHOLICAE ECCLESJAE PATRONUM solemniter declaravit; illiusque festum die decimanona Martii occurrens, in posterum sub ritu duplici primae classis, attamen sine octava ratione Quadragesimae, celebrari mandavit. Disposuit insuper ut, hac die Deiparae Virgini Immaculatae ac castissimi Iosephi Sponsae sacra, huiusmodi declaratio per praesens Sacrorum Rituum Congregationis Decretum publici iuris fieret. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die viii Decembris MDCCCLXX.

C. Episc. Oslien. et Velitern. Card. PATRIZI S.R.C. Praef.
Loco gg Signi
Dominicus Bartolini S. R. C.

Secretarius.

EPISTOLA CIRCULARIS

AD SACRORUM ANTISTITES EADEM DIE DATA, QUA PUBLICO CULTUI PROSPICITUR, QUI CONGRUE RESPONDEAT NOVO TITULO EIDEM PATRIARCHAE IOSEPHO TRIBUTO.

Riñe Domine

Sanctissimus Dominus Noster Pius PAPA IX, satisfacere volens postulationibus omnium ferme Sacrorum Antistitum in Oecumenica etiam Vaticana Synodo manifestatis, Sanctum Patriarcham Iosephum Deiparae Virginis Sponsum declaravit Ecclesiae Catholicae Patronum, ut ipsa, in miserrima hac temporum angustia plurimis exagitata calamitatibus, illius patrocinio, destructio tandem adversitatibus ac erroribus universis, secura Deo serviat libertate. Etsi autem Sanctissimus idem Dominus praefati Sancti Iosephi natale Festum die xix Martii occurrens sub ritu duplici primae classis in posterum celebrari mandaverit, tamen a redintegrando in eodem Festo duplici praecepto sese abstinuit[1], voluitque, ut, per praesentes Sacrorum Rituum Congregationis Litteras, significaretur Locorum Ordinariis, Se libenter eorum votis esse satisfacturum si Ordinarii ipsi, inspectis Locorum ac Temporum nec non respectivi Gubernii voluntate, ita in Domino expedire iudicantes, supplicia vota sua huic Sanctae Sedi Apostolicae porrexerint ad redintegrationem in huiusmodi Festo utriusque praecepti.

Interim ut amplitudo Tua diu felix et incolumis evadat ex animo adprecor.

» Ex Secretaria Sacrorum Rituum Congregationis hac die 8 Decembris 1870.»

Uti Frater
C. Episc. Ostien. et Velitern. CARD. PATRIZI S. R. C. Praef.

Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius.

Nota

  1. Expedit heic recolere universalem Constitutionem Urbani VIII editam die 13 Septembris 1642, quae incipit, Universa per Orbem: in ea Constitutione ille Pontifex ad confusionem exortam in multis dioecesibus ex multiplicitate festorum abolendam haec constituit: "Apostolica Auctoritate decernimus et declaramus, infrascriptos dumtaxat dies pro festis ex praecepto colendos esse, duos nempe vel ab initio venerenda sacravit antiquitas, vel universalis Ecclesiae probavit consuetudo, vel omnium gentium unanimis pietas venerator; Dominicos scilicet dies totes anni, Nativitas D. N. Iesu Christi, Circumcionis, Epiphanie, Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis, Ascensionis, Pentecostes cum duabus partir sequentibus ferias, Sanctissimae Trinitas, solemnitatis Corporis Christi et Inventionis Sanctae Crucis, necnon festivitatem Purificationis, Annuncilionis, Assumptionis et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Ioannis Baptistae, Ss. Petri et Pauli, S. Andreae, S. Iacobi, S. Ioannis, S. Thomae, Ss. Philippi et Iacobi, S. Bartolomae, S. Matthaei, Ss. Simonis et Iudae et S. Mathiae Christi Domini Apostolorum, item S. Stephani protomartyris, Ss. Innocentium, S. Laurentii martyris, S. Silvestri Papae et Confessoris, S. Iosephi etiam Confessoris et S. Annae Deiparae respective sponsi ac genitricis, solemnitatis Omnium Sanctorum atque unius ex principalioribus patronis in quocumque regno, si provincia et alterius pariter principalioris in quacumque civitate oppido vel pago, ubi hos patronos haberi et venerari contigerit. » Ad reliquorum vero dierum observantiam, quos hactenus sive in universa Ecclesia, sive in quavis natione aut regno, provincia, dioecesi aut loco, quomodo cumque, sive ex consuetudine, sive ex devotione christifideles tamquam festivos celebrarunt, nequaquam ex precepto ipsos teneri, dicta auctoritate, tenore praesentium, perpetuo etiam decernimus et declaramus. Ne autem dies festos a locorum Ordinariis nimia aliquorum facultate aut populorum importunitate deinceps iterum multiplicari contingat, eosdem Ordinarios in Domino monemus, ut ad ecclesiasticam ubique servandam aequalitatem de caetero perpetuis futuris emporibus ab indictione sub praecepto novorum festorum studeant abstinere. Ut vero ea, quae superius expressa sunt ferventiori qua decet veneratione ac devotione colantur, eisdem Ordinariis antiquiorum canonum observantiam ad memoriam revocamus in concedendis licentiis Iaborandi diebus festis; quae quidem licentiae non aliter quam ad formam praedictorum canonum, ut praemittilur, concedendae, nonnisi gratis, libere et sine ullo prorsus pretio aut pacto, directe vel indirecte, concedantur, sub plenis etiam gravoribus nostro successorumque nostrum arbitrio infligendis. Non intendimus temen per hanc nostram Constitutionem dies feriatos circa iudicialia in aliquo immutare, qaos ad hunc effectum relinquimus in eisdem statu et terminis, in quibus erant ante eiusdem promulgationem.» Ad vero Festo S. Iosephi, quod ex adducta Constitutione universale erat de praecepto, contigit, quod et aliis similibus festis. Namque sive per petitiones vel ordinationes ut populus conformaretur cum novis civilists Regnorum legibus, cum lege Ecclesiae non congruentibus; sive per importunas petitiones eorum, qui respublicas administrantes torvis oculis publicum Dei cultum conspicerent, eundemque tamquam in populorum damnum traducerent; sive ob alias causas, Sancta Sedes ultimis hisce saeculis, auctoritate sua emissa, indulgere coacta est variis in regionibus vel etiam in toto orbe cessationem praecepti pro aliquibus universalibus festis. Expedit quoque generale Decretum afferre C. S S . RR. de Patronis caelestibus eligendis, quod adhuc in vigore est, quodque latum est tempore urbani VIII, quo tempore S. Sedes non cogebatur indulgere cessationem praecepti, sed e converso refraenare eorundem festorum multiplicitatem. Decretum ita se habet: "S. R. Congregatio, annuente SSmo (Urbano VH1), quoad Patronos locorum in posterum eligendos hunc ordinem servari mandavit: 1° Quod eligi possint in Patronos ii solum, qui ab Ecclesia universali titulo Sanctorum coluntur, non autem Beatificati dumtaxat. 2° Quod de Patrono civitatis electio fieri debeat a populo mediante consilio generali illius civitatis vel loci, non autem ab Officialibus solum ; et quod accedere debeat consensus expressus Episcopi et Cleri illius civilitis. Idemque servari debeat in Patrono Regni, qui pariter eligi debeat a populo singularum civitatum provinciae, non autem a repraesentantibus Regnum, nisi ad hoc habeant speciale mandatum et pariter cum consensu Episcopi et Cleri dictarum civitatum. 3° Quod causae electionis novorum Patronorum debeant in S. R. C. deduci ac examinari ; ac demum, causa eognita, ab eadem Congregatione approbari et confirmari. Et ne praemissorum ignorantia ullo unquam tempore possit allegari, eadem S. Congregatio praedictum Decretum imprimi mandavit. Die 23 Martii 1630.» Haec est methodus et ordo servandus (saltem quoad substantiam) pro eligendis novis caelestibus Patronis, firma nihilominus posteriori Constitutione Urbani VIII, quam exposui. Puto autem, quod si eadem methodus et ordo potuisset quoque servari, quando de inducenda reductione dierum festorum bis postremis saeculis actum est, forte pauci dies festi de praecepto fuissent inter christianos populos abrogati.

Weblinks

Meine Werkzeuge