In indice facultatum

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
Acta tribunalium
In indice facultatum

Sacra Paenitentiaria Apostolica
CIRCA ABSOLUTIONEM GENERALI MODO IMPERTIENDAM MILITIBUS "IMMINENTI AUT COMMISSO PROELIO"
10. Decembris 1940

(Fons: commentarium officiale AAS 32 [1940] 571)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


Dubium

In Indice facultatum, quas Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Pp. XII concessit pro tempore belli, et de quibus in Acta Ap. Sedis, a. 1939, p. 710 et sqq., legitur :

«Imminenti aut commisso proelio ... liceat... Sacerdotibus absolvere a quibusvis peccatis et censuris quantumvis reservatis et notoriis, generali formula seu communi absolutione, absque praevia orali confessione, sed doloris actu debite emisso, quando sive prae militum multitudine sive prae temporis angustia singuli audiri nequeant».

Iamvero quaesitum est : Quid faciendum si aliquando circumstantiaetales sint ut praevideatur moraliter impossibile aut valde difficile fore ut milites turmatim absolvi possint " imminenti aut commisso proelio"?

Sacra Paenitentiaria Apostolica, omnibus mature perpensis, respondendum censuit : In praedictis circumstantiis, iuxta Theologiae moralis principia, licet, statim ac necessarium indicabitur, milites turmatim absolvere. Sacerdotes autem sic absolventes ne omittant paenitentes docere absolutionem ita receptam non esse profuturam, nisi rite dispositi fuerint eisdemque obligationem manere integram confessionem suo tempore peragendi.

Facta autem de praemissis relatione Ssmo Domino Nostro Pio div. Prov. Pp. XII ab infra scripto Cardinali Paenitentiario Maiore in Au- dientia diei 7 vertentis mensis, idem Ssmus Dominus resolutionem Sacrae Paenitentiariae approbavit, confirmavit et publicandam mandavit.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Paenitentiariae, die 10 Decembris 1940.

L. Card. LAURI,
Paenitentiarius Maior.

S. Luzio,

Regens.
Meine Werkzeuge