Cosueverunt omni tempore

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
LITTERAE APOSTOLICAE
Cosueverunt omni tempore

Sactissimi Domini Nostri
Pii XII.
SANCTUS ALPHONSUS MARIA DE LIGORIO, EP., C. ET ECCLESIAE DOCTOR, OMNIUM CONFESSARIORUM AC MORALISTARUM COELESTIS PATRONUS CONSTITUITUR
16 aprilis 1950
(Fons: commentarium officiale: AAS 42 1950 595-597)

Ad perpetuam rei memoriam.

Consueverunt omni tempore Romani Pontifices singulis Christifidelium coetibus, peculiaris vitae christianae munera sive officia implentibus, tamquam speciales Patronos illos adsignare beatos coelites, qui, in iisdem muneribus et officiis, cum viverent, perfungendis, maxime excelluerint, ut eorundem coelestium Profectorum valido utantur auxilio et praeclara sequantur monita et exempla. Decessorum Nostrorum vestigia prementes Nosmet Ipsi, inde ab inito Summo Pontificatu, plures dedimus sive Sacerdotum sive fidelium coetibus et sodalitatibus singulares Patronos. Quos inter : S. Albertum Magnum scientiarum naturalium cultoribus; S. Franciscum a Paula Italicae genti rei maritimae deditae; Ss. Catharinam Virginem Senensem et Catharinam Viduam Ianuensem italicis mulieribus infirmis ministrantibus et nosocomiis; S. Ioannem Bosco Catholicae Sodalitati Edi torum ex Italia ; S. Iosephum Calasanctium omnibus scholis popularibus ubique exsistentibus ; Beatissimam Deiparam, « Virginem Fidelem » invocatam, italicis militibus a publica tutela seu v. « Carabinieri » ; S. Michaelem Archangelum publicae securitatis in Italia custodibus. Inde exorta est quaedam inter alios coetus laudabilis aemulatio ut etiam unicuique ex eis Sanctum aliquem adsignaremus cuius peculiari apud Deum patrocinio inniti valerent et ad cuius virtutes mutandas speciali modo excitarentur. Sic factum est ut nonnulli S. R. E. Patres Cardinales, Archiepiscopi et Episcopi quamplurimi, Supremi Religiosorum Sodalium Moderatores et Institutorum studiis provehendis Rectores cla rissimi, necnon Theologiae Moralis cultores et magistri vota deprompserint ut Sanctum Alphonsum Mariam de Ligorio, Episcopum Confessorem et Ecclesiae Doctorem, Sacerdotum omnium qui Confessarii gravissimo et saluberrimo munere funguntur, necnon eorum qui Theologiae Morali tradendae verbo et scriptis quomodocumque dant operam, coelestem apud Deum Patronum constituere dignaremur. Quibus votis satisfacere non dubitavimus cum neminem lateat S. Alphonsum, qua divini verbi indefatigatum satorem, in excipiendis fidelium confessionibus, doctrina, prudentia, assiduitate, patientia mirifice excelluisse et,qua Episcopum, in dioecesi S. Agathae Gothorum, quam sanctissime gubernavit, plurimos Sacramenti Poenitentiae administros optime informasse atque ipsum in sacro tribunali admissis expiandis assidere frequentissime voluisse. Immo, Sodalibus a Ssmo Redemptore a se in Congregationem adlectis, munus audiendi confessiones, quasi praecipuum commisit. Doctrinam denique moralem et pastoralem confessariis instituendis et dirigendis ore et scriptis tradidit eximiam, in toto orbe catholico ad hanc usque aetatem probatissimam et a Summis Pontificibus quasi tutam Sacramenti Poenitentiae administrorum animarumque moderatorum normam saepe ac graviter commendatam. Pius enim IX, Decessor Noster sa. me. in decreto Urbis et Orbis diei x x i n m. Martii a. MDCCCLXXi, quo Sanctum Alphonsum Ecclesiae Doctorem proclamavit^ asserere non dubitavit : « Ipse errorum tenebras, ab incredulis et Iansenianis late diffusas, doctis operibus maximeque Theologiae moralis tractationibus dispulit atque dimovit ». Nec multo post idem Pontifex in Litteris Apostolicis sub anulo Piscatoris datis die VII Iulii, eodem anno, quibus maiori cultui Sancti Doctoris consuluit, haec scripsit : « Neque enim sine providentísimo Omnipotentis Dei consilio factum est, ut, cum Iansenistarum doctrina novatorum oculos in se converteret errorisque specie multos alliceret ageretque trasversos, tunc potissime exstaret Alphonsus M. de Ligorio qui... scriptis doctis et laboriosis istam ab inferis excitatam pestem radicitus evellendam et ab agro Dominico exterminandam curaret ». Et Leo XIII in epistola ad Episcopos Italiae data die VIII Decembris an. MCMII, S. Alphonsum vocat clarissimum et mitissimum inter Theologos rei moralis, sicut antea de doctrina morum a S. Alphonso tradita est elocutus : « Ubique terrarum esse celebratissimam tutamque praebere normam, quam conscientiae moderatores sequantur ». Quae confirmavit Pius X in epistola quam anno MCMV scripsit ad P. Gaudé editorem Theologiae Moralis. Denique proximus incomparabilis Decessor Noster Pius Pp. XI in suis Litteris Encyclicis Ad catholici sacerdotii anno MCMXXXV datis, cum agit de dotibus quibus Clericorum confessarii exornari debent, quae ad rem faciunt verba et monita S. Alphonsi refert ad litteram. Quae omnia persuadent Nobis et quodammodo Nos impellunt ut tot et tantis vocibus quasi hymnum concinentibus in laudem Divi Alphonsi et Nostram iungamus. Propitiam itaque nacti occasionem secundi expleti saeculi a celebratissimo opere de Morali Theologia primum in lucem edito, enixis humilibusque annuentes precibus dilecti filii hodierni Rectoris Maioris Congregationis a Ssñio Redemptore eiusdemque Sodalium omnium, audito quoque Venerabili Fratre Nostro Clemente S. R. E. Cardinali Micara, Episcopo

Veliterno, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, perpetuumque in modum, Sanctum Alphonsum Mariam de Ligorio, Episcopum, Confessorem et Ecclesiae Doctorem, omnium Confessariorum ac Moralistarum coelestem apud Deum Patronum eligimus ac constituimus, omnibus et singulis honoribus et privilegiis liturgicis adiectis quae Coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterum suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam, secus, super his, a quovis, auctoritate, qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvi mensis Aprilis, anno MCML, Pontificatus Nostri duodecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae Negotiis
GILDO PRUGNOLA
Officium Regens

Pontificiis Diplomatibus expediendis.